PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

1.4.4 Stetisti audiens Iohannem et per eum ea que sunt spiritus discens, et post hec recedis meretrices auditurus mulieres turpia loquentes, turpiora confingentes et molles mulieres, et percussas et percussientes se inuicem? Et quomodo poteris bene purgari tanto uolutus gurgite?
CLOSE
Griffolini

1.4.4 AudistiB: Audistis Ioannem et ab eo spiritalia didicisti,1470/1486: didicisti? deinde fornicatum abis auditurus mulieres obscoena loquentes, obscoeniora dissimulantes, quique effoeminati se inuicem alapis caedunt. Et qua nam1470/1486: nanque ratione cum tanto in coeno1470: sceno prouolutus iaceas, bene ablui et mundari poteris?
CLOSE
Griffolini-Montanus

1.4.4 Audisti Ioannem, et ab eo spiritualia didicisti: deinde fornicatum abis auditurus mulieres obscoena loquentes, obscoeniora dissimulantes, atque molles et effoeminatos, qui se inuicem alapis caedunt: et quanam ratione cum tanto in coeno prouolutus iaceas, bene ablui et mundari poteris?
CLOSE
Montfaucon

1.4.4 Stas Joannis auditor, ac per illum ea quae Spiritus sunt ediscis: et postea abscedis meretrices auditurus, obscoena loquentes, obscoeniora repraesentantes, et effoeminatos qui se mutuo alapis caedunt? Quomodo poteris probe ablui et purgari, in tanto coeno volutatus?