PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.11 Talem esse oportet eum qui presistit animabus. Etenim inconueniens filios quidem habentem aliquem stolidos, nolle aliorum uocari patrem, sed illorum qui ab ipso progeniti sunt. Discipulos uero commissos alios ex aliis transmutare semper, et nunc quidem horum, rursus uero illorum et aliorum presistentiam rapere ad nullum familiariter dispositum.
CLOSE
Griffolini

13.1.11 Huiusmodi esse oportet, cui animarum cura commissa est. Est nanque absurdum, ut prauorum filiorum pater nolit nisi eorum, quos genuit pater appellari. Nos autem discipulos quotidie nunc hos, nunc illos mutemus, erga neminem amice familiariterque affecti.1530: affecti?
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.11 Huiusmodi esse oportet cui animarum cura commissa est. Est nanque absurdum vt prauorum filiorum pater, nolit nisi eorum quos genuit pater appellari. Nos autem discipulos quotidie nunc hos, nunc illos mutemus, erga neminem amice, familiariterque affecti.
CLOSE
Montfaucon

13.1.11 Talem oportet eum esse, cui animarum commissa cura est. Absurdum enim esset, dum pravorum filiorum pater non vult alios, quam ab se genitos, filios suos dici, commissos discipulos semper mutare, ac nunc hos, nunc alios, posteaque novos adscribere, atque erga nullos amicitia benevolentiaque affici.