Homilia XIII (xii)
13.1.1 Iohannes testimonium perhibet1470/1530: perhibit de ipso, et clamabat1530: clamat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me uenturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
13.1.2 Nunquid frustra currimus?1486: currimus: frustra laboramus?1470: laboramus: Nunquid super petram semen iacimus? Nunquid secus uiam?1530: uiam, An inter spinas latent semina cadentia?
13.1.3 Contendimus enim et maiorem in modum formidamus, ne agricultura nobis sterilis euadat. Neque hoc dico, quod uerear, ne in laboris huius mercede capiam detrimentum. Non enim eadem conditione, qua agricolae sunt uerbi diuini praeceptores.
13.1.4 Siquidem agricolae post annuos sudores et miseriam1470/1486/1530: miseram illam et1470/1486/1530: om. laboriosam1470: laborosam; 1530: laborosamque1470: laborosam; 1530: laborosamque uitam, si terra aliquando pro operis in se impensis non respondeat, nemo alius eius damnum instaurare potest, sed pudibundus tristisque ab area domum ad uxorem et filios reuertitur, et quem longi laboris mercedem petat, habet neminem.
13.1.5 In nobis autem nihil huiusmodi usu uenit, sed licet culta terra nullum afferat fructum, et eius et noster dominus uana nos spe dimissos non frustratur, sed remunerat.
13.1.6 Vnusquisque enim, inquit, propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem, non secundum rerum euentum. Et tu, inquit, fili hominis testificare populo huic, si forte audiant, si forte intelligant.
13.1.7 Et per Hiezecielem: Si uoluntas praedicat, quid fugere, quid eligere oporteat, animam tuam libera, quamuis nemo attendat.
13.1.8 Verum enim uero licet firmum hoc solatium et remunerationis fiduciam habeamus, cum nihil uos bene operando proficere uideamus, nihilo melius afficimur quam agricolae illi, qui demissoB/1470/1486: dimisso uultu et rubore perfusi anguuntur, et suam deflent calamitatem.
13.1.9 Hoc magistri misericordia est, hoc patris cura. Etenim Moyses cum a Iudaeorum ingratitudine liberari posset, et alterius gentis potiorem longeque maiorem accipere principatum.
13.1.10 Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Cum sanctus et dei seruus esset intimus, ne audire quidem id sustinuitF: substinuit. Sed potius una cum iis1530: his qui sibi semel crediti erant, perire, quam sine illis saluus esse, et ad maiorem dignitatem assumi, praetulit.
13.1.11 Huiusmodi esse oportet, cui animarum cura commissa est. Est nanque absurdum, ut prauorum filiorum pater nolit nisi eorum, quos genuit pater appellari. Nos autem discipulos quotidie nunc hos, nunc illos mutemus, erga neminem amice familiariterque affecti.1530: affecti?
13.1.12 Sed absit, ut de uobis haec unquam1470/1486/1530: unquam hec suspitio suboriatur. Confidimus enim uos fide in dominum nostrum Iesum Christum, et mutua in omnes caritate abundare. Sed haec dicimus, ut studium uestrum augeamus et diligentiam, et uitae uestrae uirtutem maiorem in modum propagemus.
13.1.13 Sic enim iactis orationis nostrae fundamentis, altius mentes erigere poteritis, si nulla malitiae lippitudo mentis uestrae oculos perstrinxerit, et acumen obtuderit. Quid igitur hodierna nobis die1470/1486/1530: die nobis propositum est?1470/1486: est.
13.1.14 Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamabat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me uenturus est, qui ante me factus est,1486/1530: om. quia prior me erat. Multus est hic euangelista in Ioannis laudibus, et eius testimonium multifariam diffundit. Quod non temere sed incredibili sapientia prosequitur.
13.1.15 Plurimum enim hunc hominem omnes Iudaei admirabantur. Nam et Iosephus Ioannis caede bellum ortum existimat, et propterea non esse Iudaeorum ciuitatem, quae aliquando metropolis fuit, et longa oratione praecursoris laudes exequitur, per eum Iudaeos arguens, cuius frequenter testimonium meminit.
13.1.16 Et alii quidem euangelistae facta superiorum prophetarum mentione per singula Christi opera trahunt auditorem et super natiuitate: Hoc autem factum est, inquit, ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Iesum.
13.1.17 Et cum Herodes ei insidiatus tanta ubique diligentia eum perquiri fecit, ut puerum interficeret, in medium Hieremiae adducunt testimonium: Vox in Rhama audita est, ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos.
13.1.18 Et Osseae cum rursus ex Aegypto rediret: Ex Aegypto uocaui filium meum, et hunc ubique in suis euangeliis morem seruant.
13.1.19 Ioannes autem apertius et a recentioribus testatur, utpote qui coeteris sublimius locutus, non mortuos tantum, sed uiuum, et qui Christum praesentem praesens ostendit et baptizauit, in medium frequenter adducit, non iccirco ut serui testimonio domino auctoritatem compararet, sed ut ad auditorum descenderet imbecillitatem.
13.1.20 Quemadmodum enim nisi serui formam accoepisset, nunquam compraehendiB: comprendi potuisset, ita nisi serui uoce conseruorum aures arrexisset, non sane multi Iudaeorum eius probassent orationem.
13.2.1 Praeterea et aliud magnum et admirabile respexit. Nam cum de sui ipsius laudibus cuiusque suspectum sit testimonium, et plaerique saepe numero auditoribus non persuadeant, alterum de ipso testificaturum adduxit.
13.2.2 Accedit ad hoc, quod non1486/1530: om. nulli solent libentius eorum uocem audire, quibus cum1470/1486/1530: cum quibus consuetudinem habuerunt, utpote quam1530: quem magis cognoscunt. Propterea uox de caelo semel uel bis audita est, Ioannes autem saepe numero et frequenter locutus.
13.2.3 Nam qui multitudinis imbecillitatem superabant, ii1530: hi a sensibilibus omnibus liberi caelitus uocem audire poterant, nec multum eis1470/1486/1530: eis multum opus erat humana, quippe qui ab illa persuasi erant et allecti.
13.2.4 Qui uero adhuc in his1470/1486: iis inferioribus deuoluebantur, et multa terrenarum rerum nube operiebantur, hoc humilioriB: humiliore indigebant sermone. Ita igitur Ioannes cum omnibus se sensibilibus exuisset, aliis magistris non indiguit, sed caelitus eruditus est.
13.2.5 Qui enim me misit, inquit, baptizare in aqua. Ille mihi dixit: Ad quem uideris spiritum dei descendentem, hic est. Iudaei autem, qui adhuc rudes ad illam non poterant altitudinem1470/1486/1530: altitudinem non poterant peruenire, hominem habebant magistrum non sua eis, sed caelestia annuntiantem.
13.2.6 Quid igitur hic loquitur?F/1470/1486: loquitur: Ipse testimonium perhibet de eo, et clamabat dicens. Quid per id1470/1486/1530: illud uerbum, clamabat, significatur? hoc est fidenter et libere, omni abiecta formidine, dei aduentum praedicabat. Quid autem testabatur? quid1470: quod clamabat? Hic erat quem dixi, qui post me uenturus est, ante me factus est.
13.2.7 Obscurum et adhuc plenum humilitatis testimonium. Non enim dixit: Hic est filius dei unigenitus et dilectus, sed: Hic erat, quem dixi, qui post me uenturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
13.2.8 Quemadmodum enim aues pullos suos, neque euestigio, neque una duntaxat die totam uolandi artem edocent, sed primo e nido tantum educunt. Inde cum aliquantulum quieuerint1470/1486/1530: quieuerunt, uolatui eos assuefacere incipiunt. Postridie ad operam reuocant.
13.2.9 Ita paulatim exercendo ad naturalem eos efferunt altitudinem, ita beatus Ioannes non statim ad summa Iudaeos erigit, sed primum paululum a terra eleuat, cum Christum se meliorem testatur.
13.2.10 Neque enim parum erat, quod auditores primo Christum non dum cognitum, non dum miracula facientem Ioanne uiro tam admirabili, tam claro, ad quem omnes concurrebant, quem omnes angelum arbitrabantur, meliorem crederent.
13.2.11 Principio igitur hanc opinionem in auditorum animis confirmare conatus est, eo uidelicet qui testimonium perhiberet, eum de quo perhiberetur, et eo qui prior uenit, eum qui posterior, et claro et nobili non dum notum esse potiorem. Et animaduerte testis sapientiam.
13.2.12 Non modo cognitum, sed priusquam noscereturF: nasceretur, praedicat. Illa enim particulaB/1470: perticula, hic est, id1486/1530: id est significat, quemadmodum Mattheus dicit: Omnibus, qui ad se uenerant, dicebat: Ego quidem baptizo in aqua in poenitentiam, qui autem post me uenturus est, fortior1530: fortior me est, cuius non sum dignus soluere corigiam calciamenti.
13.2.13 Sed qua nam causa ante quam eum ostenderet, ita locutus est? Vt facilius praesentis testimonium auditorum animis reciperetur, cum iam ex iis1470: ex his; 1486/1530: exhibitis1470: ex his; 1486/1530: exhibitis uerbis illius notitiam habuissent, ne ue eos uile Christi uestimentum a credendoB: crededo dehortaretur, sed facile multitudinem in fide contineret.
13.2.14 Nam nisi prius aliqua de domino cognitio habita esset, et simul eum populus uidisset, et tam admirabile, tam magnum testimonium accoepisset, aspectus eius uilitas testimonii quam primum magnitudini obstitisset.
13.2.15 Adeo enim Christus abiectus, adeo communis omnibus uidebatur, ut et Samaritanae mulieres meretricesque, et publicani nullo honore, et accedere et alloqui eum auderent.
13.3.1 Vt igitur diximus, si et uerba haec simul audissent, et Christum uidissent, Ioannis saltem derisissent testimonium. Sed cum ante eius cognitionem plura de ipso audierint, et in iis1470/1486/1530: his confirmati fuerint, contra euenit. Siquidem eo uiso non sunt praedicationis eius doctrinam aspernati, sed Ioannis testimonio fidem adhibentes, etiam clariorem sunt arbitrati.
13.3.2 Quod autem dicit: Qui post me uenturus est, hoc est, praedicaturus non futurus. Hoc et Mattheus significat dicens: Post me uenit uir, cuius generatio non ex Maria, sed ex aduentu secundum praedicationem.
13.3.3 Nam si de generatione dixisset, non praesenti sed praeterito usus esset tempore. Natus nanque erat Christus, cum ita locutus est Ioannes. Quid autem significat: Ante me factus est? clarior uidelicet atque honorabilior.
13.3.4 Nolite enim, inquit, et si prior uenerim ad praedicandum, ideo me illo maiorem arbitrari. Longe minor sum, ut ne serui quidem loco connumerari sim dignus. Hoc significauit, cum inquit: Ante me factus est. Quod aliis uerbis Mattheus ostendit: Non sum, inquit, dignus soluere eius corigiam calciamenti.
13.3.5 Verum quod per hanc particulam, ante me factus est, Christi non intelligatur aduentus ex sequentibus perspicuum est. Siquidem superflue adderetur: Quia prior me erat. Quis enim adeo stolidus adeo insanus est, ut qui ante eum factus est, illum eodem tempore non fuisse non intelligat?
13.3.6 Quod si de aeterna intelligeretur essentia, id nihil aliud significaret quam: Qui post me uenturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Sed hoc absurdum est, et causa frustra adiicitur.
13.3.7 Contrarium enim, si hoc significare uoluisset, dicere oportuit, uidelicet: Qui post me1470/1530: om. uenturus est, prior me erat, quia ante me factus est. Huic enim particulaeB: perticule, prior1470/1486/1530: prior me erat, non immerito haec posset1470/1486/1530: posset hec afferri causa, quia ante1530: ante me factus est.
13.3.8 Huic autem, ante me factus est, quia prior1470/1486/1530: prior me erat, non est causa, hoc firma ratione nititur. Siquidem iam omnes nostis, non quae manifesta sunt, sed obscura semper ratione indigere.
13.3.9 Quod si de essentia sermo esset, non erat obscurum, quin prius factum, prius esse oportuerit. Sed cum de honore disputetur, non ab re apparentem soluit dubitationem.
13.3.10 Etenim credibile erat multos dubitare, qua nam gratia qui posterius uenit, ante factus sit, hoc est honorabilior. Huius igitur questionis mox causam affert: Quia prior1470/1486/1530: prior me erat.
13.3.11 Neque superbe locutus est: Cum prior essem, me reiecit, et ante me factus est, sed: Prior me erat, inquit, quamuis posterior uenerit. Et quo nam pacto, inquis, si de eius claritudine et futura apud1486/1530: om. homines1486/1530: hominis gloria diceret, quod non dum fuerat, tanquam factum profitetur?1470/1486/1530: profitetur. Non enim inquit: fiet, sed: Factus est.1470/1486: est?
13.3.12 Quoniam mos prophetarum est, ut saepe numero quae futura sunt, tanquam facta narrent1470/1486/1530: enarrent. Nam et Hesaias de Christi morte locutus non inquit: Tanquam ouis ad occisionem ducetur, quod futurum erat, sed: Ductus est.
13.3.13 Atqui non dum carnem induerat. Veruntamen quod futurum erat propheta tanquam factum enarrat. Et Dauid crucem significans non inquit: Fodient manus meas et pedes meos, sed: Foderunt, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem.
13.3.14 Et de proditore uerba faciens, qui non dum fuerat: Qui manducat, inquit, panes meos, leuauit contra me calcaneum. Et de passione locutus: Dederunt in escam mihi fel, et in siti mea potauerunt me aceto.
13.4.1 Vultis ne alia adducamus exempla?1530: exempla, An haec in praesentia sufficiunt? Ego satis arbitror. Nam si in superficie non multum spatii compraehendimus, profundum tamen attigimus. Non tamen minus hoc quam illud laboris habet. Sed ueriti sumus, ne longiori sermone uestram remitteremus attentionem.
13.4.2 Quamobrem debitum orationi nostrae finem imponamus. Debitus autem finis est, laus digna deo non uerbis tantum, sed operibus. Luceat enim, inquit, lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum, qui est in caelis.
13.4.3 Et profecto nihil optima uita clarius, dilectissimi, ut sapiens testatur: Viae iustorum tanquam lux fulgent. Illustrant uero non eos modo, qui per opera lucem attingunt, et rectam uiam ingrediuntur, sed et propinquos.
13.4.4 Effundamus igitur oleum e lampadibus, ut maior accendatur ignis, et lux appareat locupletior. Hoc autem oleum non modo in praesentia multum ualet, sed cum sacrificia florerent, maiorem in modum illorum uirtutem probauit. Oleum enim, inquit, uolo et non sacrificium.
13.4.5 Et merito quidem. Alterum enim inanimatum est, alterum animatum. In altero quicquid imponitur, igni consumptum in cinerem uertitur, et fumus in aerem dissoluitur. Alterum alios affert fructus.
13.4.6 Quod Paulus significauit. Cum enim paupertatis Corinthiorum thesauros enarraret, his uerbis usus est: Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multos in gratiarum actione in domino.
13.4.7 Et iterum: Glorificantes deum in obedientia confessionis uestrae in euangelio Christi, et simplicitate communicationis nostrae, in illos et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro uobis1486/1530: nobis desyderantium uos.
13.4.8 Vides mutuam gratitudinem, dei laudem, continuas preces, et uehementiorem eorum caritatem, qui beneficium acceperunt?1470/1486: acceperunt. Sacrificemus igitur, dilectissimi, sacrificemus in ipsis sacrariis quotidie.
13.4.9 Hoc enim et oratione et ieiunio et multis huiusmodi officiis maius est sacrificium, modo ex iusto labore fiat et lucro, et omnis sit expers auaritiae, rapinae, uiolentiae.
13.4.10 Hae oblationes deo gratae sunt, alias respuit oditque, neque uult alienis calamitatibus honorari. Impium enim et prophanum id sacrificium est, et irritat potius deum quam placet.
13.4.11 Quo circa summa diligentia uti oportet, ne dum uolumus deum colere, iniuria afficiamus. Nam si Cain deteriores hostias offerendo, quamuis nullam aliam iniuriam intulerit, ultimum tamen dedit supplicium, nonne longe grauiora perpetiemur, si rapina et auaritia maleF: mala parta deo offeremus?F: offeremus.
13.4.12 Propter hoc enim formam huius mandati deus manifestauit, ut uidelicet misereamur, non torqueamus conseruos. Qui autem aliena rapit, et alii dat, non miseretur, sed laedit, et iniuriam uel maximam facit.
13.4.13 Vt enim lapis nunquam oleum funderet1530: fundit, ita neque crudelitas humanitatem. Siquidem cum hinc prouenit eleemosyna, non amplius est eleemosyna. Quare hortor ne id solum cogitemus, ut praebeamus indigentibus, sed ne ex rapina.
13.4.14 Nam si alter precatur, alter imprecatur, utrius uocem potius dominus audiet? An plus illud utilitatis, an hoc detrimenti afferet? Quod si diligenter uitam1470/1486/1530: om. uixerimus, diuinae gratiae auxilio misericordiam ueniamque omnium, quae semper peccauimus, consequi potuerimus, et flumen igneum effugerimus,
13.4.15 a quo liberi utinam omnes ad caelorum regnum perueniamus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et sancto et uiuificanti1530: uiuificantique spiritui nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.