PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.5 Quoniam autem neque ante me factus est, de ea que adesse productione dictum est per inductionem manifestum est. Si enim hoc uellet dicere superfluum est quod inducitur quoniam prior me erat. Quis enim ita fatuus est insipiens ut ignoret quoniam ante eum factus prior eo erat?
CLOSE
Griffolini

13.3.5 Verum quod per hanc particulam, ante me factus est, Christi non intelligatur aduentus ex sequentibus perspicuum est. Siquidem superflue adderetur: Quia prior me erat. Quis enim adeo stolidus adeo insanus est, ut qui ante eum factus est, illum eodem tempore non fuisse non intelligat?
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.5 Verum quod per hanc particulam, Ante me factus est: Christi non intelligatur adesse aduentus ex sequentibus perspicuum est: siquidem superflue adderetur, Quia prior me erat. Quis enim adeo stolidus, adeo insanus est vt qui ante eum factus est, illum eodem tempore non fuisse non intelligat?
CLOSE
Montfaucon

13.3.5 Quod vero illud, ante me factus est, non intelligatur de Christi ortu, ex hoc additamento patet. Nam si id dicere voluisset, superfluum fuisset id quod additur, quia prior me erat. Quis enim ita stultus et insipiens est, ut ignoret eum qui ante se factus fuerit, se priorem esse?