Omelia XIII (xii)

13.1.1 Ioannes testimonium perhibit de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

13.1.2 Nunquid frustra currimus? frustra laboramus? nunquid super petram semen iacimus? nunquid secus viam, an inter spinas nobis insciis semina cadunt?

13.1.3 Anxii enim sumus, et maiorem in modum formidamus, ne agricultura nobis sterilis euadat. Neque hoc dico quod verear ne in laboris huius mercede capiam detrimentum: non enim eadem conditione, qua agricolae, sunt verbi diuini praeceptores.

13.1.4 Siquidem agricolae post annuos sudores et miseram illam laboriosamque vitam si terra aliquando pro operis in se impensis non respondeat, nemo alius eius damnum instaurare potest, sed pudibundus, tristisque ab area domum ad vxorem et filios reuertitur, et quem longi laboris mercedem petat, habet neminem:

13.1.5 in nobis autem nihil huiusmodi vsu venit, sed licet culta terra nullum afferat fructum dummodo nos nullum subtraxerimus laborem, et eius et noster dominus vana nos spe dimissos non frustratur, sed remunerat.

13.1.6 Vnusquisque enim, inquit, propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem, non secundum rerum euentum. Et tu, inquit, fili hominis testificare populo huic, si forte audiant1603: audiat, si forte intelligant1603: intelligat:

13.1.7 et per Ezechielem: Si speculator praedicat quid fugere, quid eligere oporteat, animam suam liberauit, quanuis nemo attendat.

13.1.8 Verum enimuero licet firmum hoc solatium et remunerationis fiduciam habeamus, cum nihil vos bene operando proficere videamus, nihilo melius afficimur quam agricolae illi, qui demisso vultu et rubore perfusi anguntur, et suam deflent calamitatem.

13.1.9 Hoc magistri misericordia est, hoc patris cura. Etenim Moses cum a ludaeorum ingratitudine liberari posset, et alterius gentis potiorem, longeque maiorem accipere principatum:

13.1.10 Dimitte me, inquit, vt irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque1603: faciemque, te in gentem magnam. Cum sanctus et dei seruus esset intimus, ne audire quidem id sustinuit, sed potius vna cum his qui sibi semel crediti erant, perire, quam sine illis saluus esse et ad maiorem dignitatem assumi, praetulit.

13.1.11 Huiusmodi esse oportet cui animarum cura commissa est. Est nanque absurdum vt prauorum filiorum pater, nolit nisi eorum quos genuit pater appellari. Nos autem discipulos quotidie nunc hos, nunc illos mutemus, erga neminem amice, familiariterque affecti.

13.1.12 Sed absit, vt de vobis vnquam haec suspicio suboriatur. Confidimus enim vos fide in dominum nostrum Iesum Christum, et mutua in omnes charitate abundare: sed haec dicimus, vt studium vestrum augeamus et diligentiam, et vitae vestrae virtutem maiorem in modum propagemus.

13.1.13 Sic enim iactis orationis nostrae fundamentis, altius mentes erigere poteritis, si nulla maliciae lippitudo mentis vestrae oculos perstrinxerit, et acumen obtuderit. Quid igitur hodierna die nobis propositum est?

13.1.14 Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Multus est hic euangelista in Ioannis laudibus et eius testimonium multifariam diffundit. Quod non temere, sed incredibili sapientia prosequitur:

13.1.15 plurimum enim hunc hominem omnes Iudaei admirabantur. Nam et Iosephus Ioannis caede bellum ortum existimat, et propterea non esse Iudaeorum ciuitatem, quae aliquando Metropolis fuit, et longa oratione praecursoris laudes exequitur, per eum Iudaeos arguens, cuius frequenter testimonium ipsis in memoriam1603: memoria reuocat.

13.1.16 Et alii quidem euangelistae facta superiorum prophetarum mentione, per singula Christi opera trahunt auditorem, et super natiuitate. Hoc autem factum est, inquiunt, vt impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ecce virgo in vtero habebit, et pariet filium.

13.1.17 Et cum Haerodes ei insidiatus, tanta vbique diligentia eum perquiri fecit, vt immaturam etiam aetatem interficeret, in medium Hieremiae adducunt testimonium: Vox in Rhama audita est, lamentatio, ploratus et vlulatus multus, Rachel plorans filios suos.

13.1.18 Et Osee, cum ex Aegypto rediret: Ex Aegypto vocaui filium meum: et hunc vbique in suis euangeliis morem seruant.

13.1.19 Ioannes autem apertius et a recentioribus testatur, vtpote qui caeteris sublimius locutus, non mortuos tantum, sed viuum, et qui Christum praesentem praesens ostendit et baptizauit, in medium frequenter adducit, non idcirco vt serui testimonio domino authoritatem compararet, sed vt ad auditorum descenderet imbecillitatem.

13.1.20 Quemadmodum enim nisi serui formam accepisset, nunquam comprehendi potuisset: ita nisi serui voce conseruorum aures arrexisset, non sane multi Iudaeorum eius probassent orationem.

13.2.1 Praeterea et aliud magnum et admirabile respexit: nam cum de sui ipsius laudibus cuiusque suspectum sit testimonium, et plerisque saepenumero auditoribus non persuadeant, alterum de ipso testificaturum adduxit.

13.2.2 Accedit ad hoc, quod plerique solent libentius eorum vocem audire, cum quibus consuetudinem habuerunt, vtpote quam magis cognoscunt. Propterea vox de coelo semel vel bis audita est: Ioannes autem saepenumero et frequenter locutus.

13.2.3 Nam qui multitudinis imbecillitatem superabant, hi a sensibilibus omnibus liberi, coelitus vocem audire poterant, nec eis multum opus erat humana, quippe qui ab illa persuasi erant et allecti.

13.2.4 Qui vero adhuc in his inferioribus deuoluebantur, et multa terrenarum rerum nube operiebantur, hoc humiliori indigebant sermone. Ita igitur Ioannes cum omnibus se sensibilibus exuisset, aliis magistris non indiguit, sed coelitus eruditus est.

13.2.5 Qui enim me misit, inquit, baptizare in aqua, ille mihi dixit: Ad quem videris spiritum dei descendentem, hic est. Iudaei autem qui adhuc rudes ad illam altitudinem non poterant peruenire, hominem habebant magistrum, non sua eis, sed coelestia annunciantem.

13.2.6 Quid igitur hic loquitur?1603: loquitur: Ipse testimonium perhibet de eo, et clamat dicens: Quid per illud verbum, clamat, significatur? hoc est fidenter et libere, omni abiecta formidine, dei aduentum praedicat. Quid autem testatur1603: testabatur? quid clamat? Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est quia prior me erat.

13.2.7 Obscurum et adhuc plenum humilitatis testimonium. Non enim dixit, hic est filius dei vnigenitus et dilectus: sed, hic erat quem dixi: qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

13.2.8 Quemadmodum enim aues pullos suos, neque euestigio, neque vna duntaxat die, totam volandi artem edocent: sed primo e nido paululum educunt: deinde a volatu requiescere sinunt: et postridie ad volatum1603: volatu maiorem reuocant:

13.2.9 ita paulatim exercendo ad naturalem eos efferunt altitudinem. Ita beatus Ioannes non statim ad summa Iudaeos erigit, sed primum paululum a terra eleuat, cum Christum se meliorem testatur.

13.2.10 Neque enim parum erat, quod auditores primo Christum nondum cognitum, nondum miracula facientem, Ioanne viro tam admirabili, tam claro, ad quem omnes concurrebant, quem omnes angelum arbitrabantur, meliorem crederent.

13.2.11 Principio igitur hanc opinionem in auditorum animis confirmare conatus est, eo videlicet, qui testimonium perhiberet, eum de quo perhiberetur: et eo qui prior venit, eum qui posterior, et claro et nobili nondum notum esse potiorem. Et animaduerte testis sapientiam,

13.2.12 non modo cognitum, sed priusquam nosceretur praedicat. Illa enim particula, Hic est de quo dicebam, id significat: quemadmodum et Matthaeus dicit: Omnibus qui ad se venerant, dicebat: ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus soluere corrigiam calceamenti.

13.2.13 Sed quanam causa antequam eum ostenderet, ita locutus est? Vt facilius praesentis testimonium auditorum animis reciperetur, cum iam exhibitis verbis illius noticiam habuissent, neve eos vile Christi vestimentum a credendo dehortaretur, sed facile multitudinem in fide contineret.

13.2.14 Nam nisi prius aliqua de domino cognitio habita esset, et simul eum populus vidisset, et tam admirabile, tam magnum testimonium accepisset, aspectus eius vilitas testimonii quamprimum magnitudini obstitisset.

13.2.15 Adeo enim Christus abiectus, adeo communis omnibus videbatur, vt et Samaritanae mulieres meretricesque et publicani, nullo honore et accedere, et alloqui eum auderent.

13.3.1 Vt igitur diximus, si et verba haec simul audissent, et Christum vidissent, Ioannis saltem derisissent testimonium: sed cum ante eius cognitionem plura de ipso audierint, et in his confirmati fuerint, contra euenit: siquidem eo viso non sunt praedicationis eius doctrinam aspernati, sed Ioannis testimonio fidem adhibentes, etiam clariorem sunt arbitrati.

13.3.2 Quod autem dicit: Qui post me venturus est: hoc est, praedicaturus, non futurus, hoc et Matthaeus significat dicens: Post me venit vir, non de eius ex Maria generatione dicens, sed de aduentu secundum praedicationem.

13.3.3 Nam si de generatione dixisset, non praesenti, sed praeterito vsus esset tempore. Natus nanque erat Christus, cum ita locutus est Ioannes. Quid autem significat, Ante me factus est? Clarior videlicet atque honorabilior.

13.3.4 Nolite enim, inquit, etsi prior venerim ad praedicandum, ideo me illo maiorem arbitrari: longe minor sum: vt ne serui quidem loco connumerari sim dignus: hoc significauit cum inquit, Ante me factus est. Quod aliis verbis Matthaeus ostendit: Non sum, inquit, dignus soluere eius corrigiam calceamenti.

13.3.5 Verum quod per hanc particulam, Ante me factus est: Christi non intelligatur adesse aduentus ex sequentibus perspicuum est: siquidem superflue adderetur, Quia prior me erat. Quis enim adeo stolidus, adeo insanus est vt qui ante eum factus est, illum eodem tempore non fuisse non intelligat?

13.3.6 Quod si enim de aeterna intelligeretur essentia, id nihil aliud significaret, quam qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Sed hoc absurdum est, et causa frustra adiicitur.

13.3.7 Contrarium enim, si hoc significare voluisset, dicere oportuit, videlicet, Qui post me venturus est, prior me erat, quia ante me factus est. Huic enim particulae, Prior me erat, non ven immerito posset haec afferri causa, quia ante me factus est.

13.3.8 Huic autem, Ante me factus est, quia prior me erat: non est causa: hoc vero quod nos dicimus, firma ratione nititur. Siquidem iam omnes nostis, non quae manifesta sunt, sed obscura semper ratione indigere.

13.3.9 Quod si de essentia sermo esset, non erat obscurum, quin prius factum prius esse oportuerit: sed cum de honore disputetur, non ab re apparentem soluit dubitationem.

13.3.10 Etenim credibile erat multos dubitare, quanam gratia qui posterius venit, ante factus sit, hoc est honorabilior. Huius igitur quaestionis mox causam affert, quia prior me erat.

13.3.11 Neque enim proficiendo et superando, cum prior essem, me reiecit, et ante me factus est. sed prior me erat, inquit, quamuis posterior venerit. et quo nam pacto inquis, si de eius claritudine et futura apud homines gloria diceret, quod nondum fuerat, tanquam factum profitetur? non enim inquit, fiet: sed, factus est.

13.3.12 Quoniam mos prophetarum est, vt saepenumero quae futura sunt, tanquam facta enarrent. Nam et Esaias de Christi morte locutus, non inquit: Tanquam ouis ad occisionem ducetur, quod futurum erat: sed, ductus est.

13.3.13 Atqui nondum carnem induerat, veruntamen quod futurum erat, propheta tanquam factum enarrat. Et Dauid crucem significans, non inquit: Fodient manus meas et pedes meos: sed, foderunt: et, Diuiserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

13.3.14 Et de proditore verba faciens, qui nondum fuerat: Qui manducat, inquit, panes meos, leuauit contra me calcaneum. Et de passione locutus: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto.

13.4.1 Vultisne alia adducamus exempla, an haec in praesentia sufficiunt? Ego satis arbitror. Nam si in superficie non multum spacii comprehendimus, profundum tamen attigimus, non tamen minus hoc quam illud laboris habet. Sed veriti sumus, ne longiori sermone vestram remitteremus attentionem.

13.4.2 Quam ob rem debitum orationi nostrae finem imponamus. Debitus autem1603: a finis est, laus digna deo, non verbis tantum, sed operibus. Luceat enim, inquit, lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui est in coelis.

13.4.3 Et profecto nihil optima vita clarius dilectissimi, vt sapiens testatur?1603: testatur Viae iustorum tanquam lux fulgent: illustrant vero non eos modo, qui per opera lucem attingunt, et rectam viam ingrediuntur, sed et propinquos.

13.4.4 Effundamus igitur oleum e lampadibus, vt maior accendatur ignis, et lux appareat locupletior. Hoc autem oleum non modo in praesentia multum valet, sed cum sacrificia florerent, maiorem in modum illorum virtutem probauit. Oleum enim, inquit, volo, et non sacrificium.

13.4.5 Et merito quidem: alterum enim inanimatum est altare, alterum animatum. In altero quicquid imponitur, igni consumptum in cinerem vertitur, et fumus in aerem dissoluitur: alterum alios affert fructus.

13.4.6 Quod Paulus significauit: cum enim Corinthiorum, qui pauperum studiosi erant, thesauros enarraret, his verbis vsus est: Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones deo.

13.4.7 Et iterum: Glorificantes deum in obedientia confessionis vestrae in euangelio Christi, et simplicitate communicationis vestrae in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos.

13.4.8 Vides mutuam gratitudinem, dei laudem, continuas preces, et vehementiorem eorum charitatem, qui beneficium acceperunt? Sacrificemus igitur dilectissimi, sacrificemus in istis sacrariis quotidie:

13.4.9 hoc enim et oratione et ieiunio et multis huiusmodi officiis maius est sacrificium, modo ex iusto labore fiat et lucro: et omnis sit expers auariciae, rapinae, violentiae.

13.4.10 Hae oblationes deo gratae sunt, alias respuit oditque, neque vult alienis calamitatibus honorari. Impium enim et prophanum id sacrificium est, et irritat potius deum quam placet.

13.4.11 Quocirca summa diligentia vti oportet, ne dum volumus deum colere, iniuria afficiamus. Nam si Cain deteriores hostias offerendo, quanuis nullam aliam iniuriam intulerit, vltimum tamen dedit supplicium: nonne longe grauiora perpetiemur, si rapina et auaricia male parta deo offeramus?

13.4.12 Propter hoc enim formam huius mandati deus manifestauit, vt videlicet misereamur, non torqueamus conseruos. Qui autem aliena rapit, et alii dat: non miseretur, sed laedit, et iniuriam vel maximam facit.

13.4.13 Vt enim lapis nunquam oleum fundit, ita neque crudelitas humanitatem: siquidem cum hinc prouenit eleemosyna, non amplius est eleemosyna. Quare hortor ne id solum cogitemus, vt praebeamus indigentibus, sed ne ex rapina.

13.4.14 Nam si alter precatur, alter imprecatur: vtrius vocem potius dominus audiet? An plus illud vtilitatis, an hoc detrimenti afferet? Quod si diligenter vixerimus, diuinae gratiae auxilio, misericordiam veniamque omnium, quae semper peccauimus, consequi poterimus, et flumen igneum effugiemus:

13.4.15 a quo liberi vtinam omnes ad coelorum regnum perueniamus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et sancto viuificantique spiritui, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY