PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.8 Sed tamen et forte consolationem hanc habentes, et in ea que in nobis est retributione confidentes, in nullo illis melius disponimus agricultoribus qui gemunt et flent et occultantur, et uerecundantur;
CLOSE
Griffolini

13.1.8 Verum enim uero licet firmum hoc solatium et remunerationis fiduciam habeamus, cum nihil uos bene operando proficere uideamus, nihilo melius afficimur quam agricolae illi, qui demissoB/1470/1486: dimisso uultu et rubore perfusi anguuntur, et suam deflent calamitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.8 Verum enimuero licet firmum hoc solatium et remunerationis fiduciam habeamus, cum nihil vos bene operando proficere videamus, nihilo melius afficimur quam agricolae illi, qui demisso vultu et rubore perfusi anguntur, et suam deflent calamitatem.
CLOSE
Montfaucon

13.1.8 Attamen licet hanc firmam consolationem habeamus, licet de retributione fidamus, quando vos nihil opere proficere videmus, nihilo melius afficimur, quam agricolae, qui gemunt et lacrymantur, ac pudore ruboreque afficiuntur.