Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XIII (fol.23va-25rb)

13.1.1 IohannesParis: testatur de eo et clamauit, dicens: Hic erat quem dixi: Post me ueniens ante me generatus est, quoniam prior me erat.

13.1.2 Cum in uanum currimus et laboramus, non in petris seminamus? Non secus uiam et spinas latent nos semina cadentia.

13.1.3 Agoniam enim habeo uehementer et timeo, ne mutilis nobis agricultura facta sit, et hec in nullo debemus ipse in laboris huius ledi mercede. Non enim qualia que agricultorum, talia et que decentium sunt.

13.1.4 Nam agricultor quidem post annuos multociens labores et afflictionem illam, et sudores, si terra nichil dignum extulerit laboribus, a nullo alio poterit laborum consolationem inuenire, sed reuertitur cum uerecundia et tristicia ab area, ad domum et uxorem et filios, nullum hominem petere amabilis longi laboris retributionem.

13.1.5 In nobis uero nichil tale erit. Sed et si culta nullam afferat fructum terra cum omnem nos monstrassemus laborem, qui et huius et nostrum est dominus non despiciet uana nos spe adeuntes, sed dabit retributiones.

13.1.6 Vnusquisque enim ait propriam mercedem suscipiet, hoc est secundum proprium laborem et non secundum rerum finem, et quoniam si habet. Audi et tu ait, fili hominis testare populo huic siParis: utique audierint. Si utique intellexerint

13.1.7 sed et per Ezechielem, hoc discere est. Si enim hiis qui est speculator predixerit quid quidem fugere, quid uero sumere animam liberauit suam, et si qui attendat nullus fuerit.

13.1.8 Sed tamen et forte consolationem hanc habentes, et in ea que in nobis est retributione confidentes, in nullo illis melius disponimus agricultoribus qui gemunt et flent et occultantur, et uerecundantur;

13.1.9 hoc enim doctoris est compassio, hoc est procuratio patris. Quia et Moyses cum liceret ei ab indeuotione erui Iudaica, et clariorem principatum alterius gentis suscipere multo maioris;

13.1.10 dimitte enim me ait et delebo eos, et faciam te ingentem maiorem quam hec, quia sanctus erat et dei seruus et ualde familiaris et nobilis, neque audire hanc sustinuit uocem. Sed elegit magis perire cum hiis, qui semel ei in sortem dati sunt, quam sine illis saluari, et dignitate esse maiori.

13.1.11 Talem esse oportet eum qui presistit animabus. Etenim inconueniens filios quidem habentem aliquem stolidos, nolle aliorum uocari patrem, sed illorum qui ab ipso progeniti sunt. Discipulos uero commissos alios ex aliis transmutare semper, et nunc quidem horum, rursus uero illorum et aliorum presistentiam rapere ad nullum familiariter dispositum.

13.1.12 Sed de nobis absit hec suspicari umquam. Confidimus enim quoniam magis superhabundabitis in fide que est in dominum nostrum Ihesum et in amore qui ad inuicem et in omnes. Hec autem dicimus uolentes studium intendere nostrum, et in maius addi urbanitatis nostre uirtutem.

13.1.13 Ita enim et ipsam preiacentium nobis uerborum profunditatem deponere poteritis uestras intelligentias, si nulla malitie lippitudo oculos tenebrauerit. Quid igitur est quod preiacet nobis hodie?

13.1.14 Iohannes testatur de eo et clamauit, dicens: Hic erat quem dixi. Post me ueniens ante me grauatus est quoniam prior me erat. Multus est euangelista hic superius et inferius Iohannem reuoluens, et testimonium eius multis in locis circumferens. Neque autem non simpliciter hic, sed et ualde sapienter.

13.1.15 Quia enim multam admirationem huius uiri habebant Iudei. Etenim et Iosephus huius morti prelium imputat, propterque eum ostendit. Neque ciuitatem esse eam que quandoque Iudeorum metropolis erat, et longos de eo laudum complicat sermonesParis: , ab ipso Iudeos uerecundari uolens qui talis erat, continue eos rememorat precursor testimonii.

13.1.16 Et alii quidem euangeliste antiquorum meminerunt prophetarum, et secundum unumquemque eorum que de ipso fiunt illuc mittunt auditorem, et cum concipiatur dicentes. Hoc autem totum factum est ut impleatur quod dictum est per Ysaiam prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit et pariet filium.

13.1.17 Et cum insidias passus est et omnia que eius ita diligenter requisita sunt, ut et de acerba etate occisa ab Herode. Ieremiam a longe ducant in medium dicentem: Vox in rama audita est, planctus et luctus et fletus multus. Rachel plorans filios suos.

13.1.18 Et Oseam representent, cum Egipto rursus ascendit. Ex Egypto dicentem, et ipsum uocaui filium meum et ubique hoc faciunt.

13.1.19 Hic autem altiorem et recentiorem faciens testificationem magni uoce plus aliis loquens non iam abeuntes neque defunctos solum sed et uiuentem et iam aduenientem demonstratum et baptizaturum eum, hunc in medium ducit continue. Non dominatorem hinc absit a seruo facere dignos fide studens. Sed auditorum inbecillitati condescendens.

13.1.20 Quemadmodum nisi serui formam assumpsisset non utique facile susceptibilis factus esset nisi serui uoce auditum conseruorum preexcitasset. Nequaquam multi demum Iudeorum uerbum suscepissent.

13.2.1 Cum hec autem et aliud constructum est magnum quid et mirabile. Quia enim hoc id est ipsum aliquem de se ipso magnum quid dicere suspicabilem facit testificationem et obstat multis auditorum multociens, alius ab ipso aduenit testificaturus.

13.2.2 Sine hiis uero et quoniam assueuerunt quodam modo multi ad consuetiorem et consociam sibi concurrere magis uocem, ut eam magis aliis aliis cognoscentes. Propterea utique eque a celo semel uel bis facta est. Que uero Iohannis multociens et continue.

13.2.3 Igitur qui quidem superexcesserant populi imbecillitatem et a sensibilibus omnibus exuti fuerunt, et eam que desursum audire potuerunt uocem, et non ualde humana indigebant quasi illi omnia credentes ab illa ducti.

13.2.4 Qui uero adhuc inferius uoluebantur et in multis aliis propterea quia in terrestribus iacebant opus habebant etParis: humiliori hac indigebant. Ita nimirum et Iohannes quia omnibus se ipsum denudauit sensibilibus ipse quidem non indigebat magistris, sed de celis erudiebatur.

13.2.5 Qui enim misit me baptizare in aqua ait, hic michi dixit. Super quemcumque uideris spiritum dei descendentem, hic est. Qui uero adhuc pueri ut ad celsitudinem illam nundum accedere potentes, hominem habebant magistrum. Non sua eis dicentem, sed ea que supersunt annuntiantem.

13.2.6 Quid igitur ait hic? Ipse testatur de eo et clamauit, dicens: Quid est clamauit, cum propalatione ait, cum libertate sine subtractione omni predicat. Et quid predicat? Quid testatur? Et clamauit: Hic erat quem dixi; post me ueniens ante me natus est, quoniam prior me erat.

13.2.7 Coobumbrata est testificatio, et adhuc multam humilitatem habens. Non enim dixit: quoniam hic est filius dei unigenitus, naturalis filius. Sed quid? Et hic erat quoniam dixi post me ueniens ante me natus est quoniam prior me erat.

13.2.8 Quemadmodum enim matres uolucrum non confestim neque in die una uolationem edocent omnem. Sed nunc quidem in tantum educunt quantum extra nidum fiant, nunc autem eos quiescere facientes, primum adducunt uolationi rursus. Et ea que post hanc diem aliam multo ampliorem apponunt,

13.2.9 et sic quiescibiliter et paulatim ad decentem agunt alititudinem. Eodem modo et beatus Iohannes non confestim Iudeos ad alta duxit, sed interim paululum a terra, euolare docuit, dicens quoniam eo melior erat Christus.

13.2.10 Neque enim hoc paruum erat interim idem eos qui audiebant eum qui nundum apparuerat, quia ita erat mirabilis et insignis. Iohannem dico et ad quem omnes currebant et quoniam angelum extimabant eum qui nundum apparuerat manifestus erat. Neque mirificauerat posse credere facere meliorem esse.

13.2.11 Interim ergo hoc dirigere studebat in auditorum mentibus quoniam testificante is cui testificabatur maior eo quod uenerat prior qui post ea uenerat. Manifesto et insigni qui nundum erat. Et uide qualiter sapienter inducit testimonium.

13.2.12 Non enim nunc apparentem solum monstrat, sed et antequam apparuisset predicat; hoc enim idem quod dixi, hoc significantis est quemadmodum et Matheus dicit: Quoniam omnibus uenientibus ad eum dixit: Ego quidem uos baptizo in aqua. Post me uero ueniensParis: , fortior me est cuius non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti.

13.2.13 Cuius igitur gratia et antequam apparuisset hoc fecit? Vt facile susceptibilis testimonium esset apparente mente iam eorum qui audierant, predetenta hiis que de eo dicta erant. Et nichil uili indumento nocente ei.

13.2.14 Nam siquidem eum nichil uniuersaliter audissent, uidissent Christum ipsum, et simul cum consideratione et sermonum testimonium suscepissent ita mirabile et magnum. Mox utique forme uilitas obstitisset magnitudini eorum que dicebantur.

13.2.15 Ita enim uili circumamiciebatur forma et communi omnibus Christus, ut et Samaritane mulieres, et meretrices et publicani cum multo otio auderent ei aduenire et loqui.

13.3.1 Quod igitur dixi si simul et uerba hec audissent, et eum considerassent, saltim derissent testimonium Iohannis. Nunc autem antequam apparuisset Christus, multociens audientes et assuefacti hiis que dicebantur de eo, contrarium patiebantur, non uerborum doctrina a uisu eius cui testificans est abitientes. Sed a fide eorum que iam dicta sunt et ipsum clariorem extimantes.

13.3.2 Hoc autem id est post me ueniens, post me predicans est, non post me natus est. Hoc nimirum enigmatice dicens: Post me uenit uir non de ea que ex Maria generatione dicens. Sed de aduentu eius qui est post predicationem.

13.3.3 Si enim de generatione diceret, nequaquam diceret uenit olim. Natus enim erat quando hec dicebantur. Quid igitur est ante me factus est, clarior, honorabilior.

13.3.4 Quod autem dicit hoc est. Non quia prior ueni predicans hoc ait ego, ex hoc maiorem illo me esse extimetis. Multum enim minor ego, et tantum minor, ut neque in serui ordinem dignus sim adnumerari; hoc enim est ante me factus est. Quod aliter ostendens Matheus dixit: Non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti eius.

13.3.5 Quoniam autem neque ante me factus est, de ea que adesse productione dictum est per inductionem manifestum est. Si enim hoc uellet dicere superfluum est quod inducitur quoniam prior me erat. Quis enim ita fatuus est insipiens ut ignoret quoniam ante eum factus prior eo erat?

13.3.6 Si uero de preeterna existentia esset nichil aliud est quod dicitur quam quoniam post me ueniens, ante me est. Aliter autem et non intelligibile hoc tale, et causa inaniterParis: adiecta est.

13.3.7 Contrarium est si hoc uellet ostendere oportet dicere, quoniam post me ueniens prior me erat quia ante factus est. Nam essendi quidem prius decenter utique quis hac dabit causam generandi uero prius, non adhuc prius est causa.

13.3.8 Quod autem nos dicimus, ualde utique habet rationem. Nostis enim utique hec omnes, quoniam non que manifesta sunt sed que immanifesta, semper cause redditione indigent.

13.3.9 Si uero de substantiatione sermo erat, non erat immanifestum quoniam prius natum prius oportebat esse. Quia uero de honore loquitur, conuenienter eam que uidebatur questionem esse, soluit.

13.3.10 Etenim conueniens erat multos querere unde est, et ex qua occasione postea ueniens, antea factus est, hoc et honoribilior apparuit. Huius igitur questionis ponit confestim causam. Causa uero hec est, priorem esse eum.

13.3.11 Neque enim ex aliqua ait profitientia priorem me existentem retro ueniens, antea factus est. Si prior me erat, et posterior aduenit. Et qualiter ait, si de apparatione que ad homines erat sermo et de secutura ab ipsis gloria quod nundum finem acceperat, ut iam factum dixit, uel fiet, sed natus est,

13.3.12 quia consuetudo hec prophetantibus antiquitus est, quasi de factis in multis locis de futuris loqui. Ysaias nimirum de occisione eius dicens: Non dixit ut ouis ad occisionem ducetur, quod esset futurum, sed ut ouis ad occisionem ductus est,

13.3.13 quamuis nundum incarnatus erat. Sed tamen futurum propheta, ut factum dixit. Et Dauid crucem ostendens, non dixit, fodient manus meas et pedes, sed foderunt manus meas et pedes, et partiti sunt uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem.

13.3.14 Et de traditore loquens, qui natus erat, ita qualiter ait? Qui comedit panem meum, magnificauit super me calcitrationem. Similiter et de hiis que in cruce facta sunt, dicit. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto.

13.4.1 Vultis et quod deinceps est inducamus? Aut et hec sufficiunt? Ego demum puto. Et si enim non secundum latitudinem fodimus seriem, tamen nimirum secundum profundum, euacuimus. Non minorem uero hoc, illo laborem habet. Et formidamus ne extendentes uos immoderate, faciamus decidere.

13.4.2 Ideo finem ponamus, sermoni decentem. Qui uero est decens? GlorificatioParis: decens deum. Decet autem non que per uerba solum, sed multo magis per res. Luceat enim uestra lux ait coram hominibus, ut uideant uestra opera bona, et glorificent patrem uestrum qui in celis est.

13.4.3 Etenim nichil lucidius optima conuersatione, dilecte hoc ostendens, et quis ait sapientum. Vie uero iustorum similiter luci clarent. Clarent autem non ipsis solum qui lumen accendunt per opera, et agunt ad rectam uiam, sed et hiis qui sunt prope illos.

13.4.4 Effundamus igitur oleum in lampades ut sublimior fiat ignis, ut dite appareat lumen. Oleum enim hoc non nunc solum multa habet fortitudinem. Sed et quando sacrificia florebant et reprobauit multis modis, illorum uirtutem. Misericordiam enim ait uolo et non sacrificium et ualde decenter.

13.4.5 Nam illud quidem inanimatum altare, hoc autem animatum. Et illic quidem superiacitur omne, ignis fit consumptio. et desinit in puluerem, et effunditur in cinerem, et in aeris fumus resoluitur naturam. Hic autem nichil tale est, sed alios fert fructus,

13.4.6 et hec Paulus ostendit, dicens: Misericordie pauperes Chorinthiorum enarrans thesauros, scribebat quoniam ministratio ministerii huius non solum est replens deficientas sanctorum, sed et superhabundans per multas gratiarum actiones deo,

13.4.7 glorificiantes deum in subiectione confessionis nostre ad euangelium, et in simplicitate communicationis ad eos et ad omnes et eorum intercessione pro nobis desiderantium nos.

13.4.8 Vides in gratiarum actione resolutam eam et in laudem dei et in continuas orationes bene patientium et in calidiorem amorem? Sacrificemus igitur, dilecti, sacrificemus in hiis altariis, per unumquemque diem.

13.4.9 Hoc enim et oratione et multis aliis est maius sacrificium, solum modo si ex iusto fuerit luchro et laboribus talibus et omni purum fuerit auaritia et rapina et uiolentia.

13.4.10 Tales enim suscipit oblationes deus, alias uero et auertit et odio habet. Non enim uult ex alienis honorari calamitatibus. Inmundum enim est et contaminatum, et tale sacrificium et irritabit utique magis quam propitiabitur deum.

13.4.11 Ideo oportet uti studio ut non in ordine curationis ei qui honoratur conuitium inferamus. Si enim secundaria offerens Caym et hoc neque in iusticiam alii faciens dedit unidictam ultimam, cumParis: ex rapina et auaritia offeramus qualiter non patiemur deteriora?

13.4.12 Propterea enim et speciem mandati huius ostendit deus ut misereamur non ut cruciemus conseruos. Qui uero que aliorum sunt accipit et alii dat, non misertus est sed tormentauit et iniusticiam ultimam fecit.

13.4.13 Sicut enim oleum non utique parit lapis, ita neque crudelitas misericordiam. Cum enim talem habuerit radicem, non ultra elemosina quod tale est. Ideo deprecor non ad hoc inspicere solum ut tribuamus indigentibus, sed ut non ex rapina aliorum.

13.4.14 Vnus enim orans et unus maledicens cuius uocem audiet dominus? Si ita nos ipsos cum diligentia duxerimus, poterimus dei gratia et multa clementia et misericordia, et uenia potiri in hiis que peccauimus omni longo hoc tempore et ignis flumen effugere

13.4.15 a quo fiat omnes nos ereptos, in omni celorum recumbere thalamo gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.

Morale xiii. de elemosina et ut non fiat ex auaritia.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY