PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.14 Iohannes testatur de eo et clamauit, dicens: Hic erat quem dixi. Post me ueniens ante me grauatus est quoniam prior me erat. Multus est euangelista hic superius et inferius Iohannem reuoluens, et testimonium eius multis in locis circumferens. Neque autem non simpliciter hic, sed et ualde sapienter.
CLOSE
Griffolini

13.1.14 Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamabat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me uenturus est, qui ante me factus est,1486/1530: om. quia prior me erat. Multus est hic euangelista in Ioannis laudibus, et eius testimonium multifariam diffundit. Quod non temere sed incredibili sapientia prosequitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.14 Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Multus est hic euangelista in Ioannis laudibus et eius testimonium multifariam diffundit. Quod non temere, sed incredibili sapientia prosequitur:
CLOSE
Montfaucon

13.1.14 Joannes de illo testificatur1862: Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat his verbis1862: dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Saepe hic Evangelista Joannem ultro citroque versat, ejusque testimonium circumfert. Id vero non sine causa, sed admodum prudenter praestat.