Commentarius

[Homilia XIII]

13.1.1 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

13.1.2 Numquid frustra currimus, et frustra laboramus? Num supra petras semen jacimus? Num secus viam vel inter spinas jacta semina latent?

13.1.3 Anxius sum et timeo, ne inutilis nobis agricultura sit; etiamsi nullum in hujusce laboris mercede detrimentum passurus sim: non enim eadem conditione, qua agricolae, sunt verbi doctores.

13.1.4 Agricola enim post annuos saepe labores, post tantam miseriam et sudores, si terra nihil laboribus illis dignum tulerit, a nemine alio poterit consolationem accipere; sed cum tristitia et pudore ab area domum revertetur ad uxorem et filios, atque a nemine diuturni laboris mercedem repetere poterit.

13.1.5 Nobis autem nihil hujusmodi accidet; sed etiamsi culta terra nullum fructum tulerit, si laborem nos omnem exhibuerimus, ille et terrae et cultoris dominus1862: Dominus non sinet nos cum vana spe recedere, sed mercedem tribuet.

13.1.6 Unusquisque enim, inquit, propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem, non secundum rei finem. Et quod ita res se habeat, audi: Et tu, inquit, fili hominis, testificare populo huic; si forte audiant, si forte intelligant.

13.1.7 Et per Ezechielem id ediscere licet: Si speculator praedixerit, quid fugere, quid eligere oporteat, animam suam liberavit, quamvis nemo attendat.

13.1.8 Attamen licet hanc firmam consolationem habeamus, licet de retributione fidamus, quando vos nihil opere proficere videmus, nihilo melius afficimur, quam agricolae, qui gemunt et lacrymantur, ac pudore ruboreque afficiuntur.

13.1.9 Hoc doctoris misericordia, hoc patris cura est. Etenim Moyses cum ab ingrata Judaeorum gente liberari posset, splendidiusque ac multo majus in aliam gentem imperium obtinere:

13.1.10 nam ait Deus, Dimitte me, et delebo eos: faciamque te in gentem hac majorem; quia sanctus erat et Dei servus, quia vere amicus et probus, hanc vocem ne auditu quidem tulit; sed perire maluit cum gente sibi semel credita, quam sine illa servari, et ad majorem dignitatem assumi.

13.1.11 Talem oportet eum esse, cui animarum commissa cura est. Absurdum enim esset, dum pravorum filiorum pater non vult alios, quam ab se genitos, filios suos dici, commissos discipulos semper mutare, ac nunc hos, nunc alios, posteaque novos adscribere, atque erga nullos amicitia benevolentiaque affici.

13.1.12 Verum absit ut talia de vobis unquam suspicemur. Confidimus enim vos magis abundare in fide in Dominum nostrum Jesum Christum, et in caritate mutua erga omnes. Haec vero dicimus ut studium vestrum augeamus, et vitae probitatem in dies accrescere curemus.

13.1.13 Sic enim ad verborum horumce profundum mente pertingere poteritis, si nulla nequitiae lippitudo oculos mentis vestrae obscuret, ejusque perspicacitatem obturbet. Quid igitur nobis hodie proponitur?

13.1.14 Joannes de illo testificatur1862: Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat his verbis1862: dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Saepe hic Evangelista Joannem ultro citroque versat, ejusque testimonium circumfert. Id vero non sine causa, sed admodum prudenter praestat.

13.1.15 Quia enim Judaei virum supra modum mirabantur; nam et Josephus ex ejus nece bellum ortum narrat, illiusque neci Metropoleos excidium adscribit, ac longo sermone laudes ejus prosequitur; ut Judaeos pudore suffundat, Prodromi testimonium illis frequenter commemorat.

13.1.16 Et alii quidem Evangelistae; facta veterum prophetarum mentione, ad singula gesta eo remittunt auditorem: ac quando natus est dicunt: Hoc autem totum factum est, ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium.

13.1.17 Et cum insidiis appeteretur, et ita diligenter undique perquireretur, ut immatura etiam aetas ab Herode jugularetur, Jeremiam illum olim prophetam in medium adducunt dicentem: Vox in Rama audita est, lamentatio, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos;

13.1.18 et cum ex Aegypto rediret, Oseam proferunt sic loquentem, Ex Aegypto vocavi filium meum: et ubique ad hunc faciunt modum.

13.1.19 Hic vero, utpote qui sublimius quam alii loquatur, clarius atque recentius proferens testimonium, non mortuos tantum, sed et viventem, qui eum et praesentem ostenderat et baptizaverat, in medium frequenter adducit; non quo Dominum servi testimonio fide dignum comprobaret, sed ut auditorum infirmitati se attemperaret.

13.1.20 Sicut enim nisi formam servi accepisset, non acceptus admissusque fuisset; sic nisi servi voce conservorum aures assuefecisset, maxima pars Judaeorum, sermoni non obtemperasset.

13.2.1 Ad haec aliud apparabatur magnum et mirabile. Quia enim, qui de seipso magnum quidpiam effert, suspectus est, et auditorum plurimos saepe offendit; ideo alius de illo testificaturus accedit.

13.2.2 Alioquin autem, quia solet multitudo ad familiarem sibi et innatam vocem accurrere, utpote quam melius noverint: ideo vox de caelo semel aut bis audita est; vox vero Joannis frequentissime.

13.2.3 Nam qui populi imbecillitatem superabant, et a sensilibus omnibus exempti erant, quique supernam vocem audire poterant, non admodum opus habebant humana; quippe qui huic omnino obtemperabant, et ab illa ducebantur.

13.2.4 Qui vero adhuc circa infima versabantur, et multa terrenarum rerum caligine obtegebantur, hac humiliore egebant voce. Sic ergo Joannes, quia sensilibus se undique exuit, magistris hominibus opus non habuit, sed ex caelo eruditus est:

13.2.5 nam ait, Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum Dei descendentem, hic est; Judaei vero adhuc infantes, qui ad altitudinem illam attingere nondum poterant, hominem habebant magistrum, non sua eis, sed caelestia annunciantem.

13.2.6 Quid ergo hic loquitur? Ipse testimonium perhibet de eo, et clamat dicens. Quid sibi vult illud, clamat? Cum fiducia, cum libertate, omni abjecta formidine praedicat. Quid testatur et clamat? Hic erat, inquit, quem dixi, qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat.

13.2.7 Obscurum est testimonium, et adhuc valde humile ac demissum. Non enim dixit, Hic est Filius Dei unigenitus: sed quid? Hic erat quem dixi: qui post venit, ante me factus est, quia prior me erat.

13.2.8 Quemadmodum enim avicularum matres pullos suos non statim nec uno die volandi artem totam edocent: sed primo ex nido educunt tantum, deinde a volatu requiescere sinunt, post ad volatum exercent, dieque postera multo majus volandi exercitium addunt;

13.2.9 sicque paulatim, ac sensim ad congruentem altitudinem educunt: ita beatus Joannes, non statim ad sublimia Judaeos deduxit; sed paululum e terra educit et volare docet, cum ait, Christum se meliorem esse.

13.2.10 Neque enim parum interim illud erat, quod auditores credere possent illum, qui nondum visus fuerat, nec miracula ediderat, esse majorem Joanne, tam mirabili et illustri viro, ad quem omnes accurrebant, quemque angelum esse putabant.

13.2.11 Interim vero id auditorum animis suadere conabatur, eum de quo testimonium perhibebatur, perhibente majorem esse, eo qui jam venerat eum qui venturus erat, conspicuo et illustri eum qui nondum apparuerat esse praestantiorem. Vide quam prudenter testimonium proferat.

13.2.12 Non praesentem modo ostendit, sed antequam appareat praedicat. Illud enim, Hic est quem dixi, id significat, quemadmodum et Matthaeus ait: Omnibus qui ad se veniebant dicebat: Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti.

13.2.13 Cur ergo antequam appareret, ita loquutus est? Ut acceptum esset apparentis testimonium, jam auditorum animis ad hoc apparatis per Joannis sermonem; neve Christi vile indumentum officeret ipsi.

13.2.14 Nam nisi aliquid de Christo audissent antequam illum viderent, nisi testimonium illud magnum et mirabile de illo accepissent, habitus humilitas statim dictorum magnitudini obstitisset.

13.2.15 Christus enim tam trivio et vulgari habitu incedebat, ut et Samaritanae mulieres, et meretrices et publicani cum magna libertate ac fiducia ad illum accederent, ipsumque alloquerentur.

13.3.1 Ut ergo dixi, si haec verba simul audissent, et ipsum vidissent, Joannis testimonium irrisissent. Cum vero ante Christi adventum id saepe audissent, et ex dictis videndi cupidine concitati essent, contrarium accidit: neque viso illo de quo testimonium perhibitum fuerat, ejus doctrinam abjecerunt; sed ex fide, quam ex dictis conceperant, ipsum clariorem putarunt.

13.3.2 Illud autem, qui post me venturus est; hoc est, praedicaturus, non futurus. Hoc enim Matthaeus quoque significat cum ait, Post me venit vir; non de ejus ex Maria generatione loquens, sed de adventu ad praedicandum.

13.3.3 Nam si de generatione loquutus esset, non dixisset de praesenti, sed de praeterito: jam enim natus erat Christus, cum haec Joannes diceret. Quid autem significat illud, ante me factus est? Clarior nempe ac splendidior.

13.3.4 Nam quod prior praedicans venerim ego, ne me ideo majorem esse putetis: longe minor ego sum, et usque adeo minor, ut ne quidem illius servus censeri dignus sim. Id enim significat illud, ante me factus est: quod alio declarat modo Matthaeus his verbis, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus.

13.3.5 Quod vero illud, ante me factus est, non intelligatur de Christi ortu, ex hoc additamento patet. Nam si id dicere voluisset, superfluum fuisset id quod additur, quia prior me erat. Quis enim ita stultus et insipiens est, ut ignoret eum qui ante se factus fuerit, se priorem esse?

13.3.6 Quod si id de illa quae ante saecula est existentia intelligatur, nihil aliud significat dictum illud, nisi hoc, Qui post me venit, ante me factus est. Alioquin autem hoc inconsiderate dictum esset, et causa temere projecta fuisset.

13.3.7 Nam si hoc significare voluisset, contrario modo res enuncianda erat, qui post me venit, prior me erat, quia ante me factus est. Nam quod quidam prior sit, jure quis hanc causam dederit, quod prior factus sit. Quod vero prior factus sit, non id in causa est quod sit prior.

13.3.8 Quod vero nos dicimus, firma ratione nititur. Scitis quippe omnes, non manifestorum, sed obscurorum causam esse semper afferendam.

13.3.9 Quod si de essentia sermo esset, non esset obscurum, eum qui prior factus sit, priorem esse oportere; quia autem de honore disserit, jure eam quae videbatur inesse difficulatem solvit.

13.3.10 Nam verisimile est, multos in dubium vocaturos esse, cur et qua de causa is qui posterior advenit, prior sit; id est, honorabilior visus sit?1862: sit. Hujus ergo quaestionis statim causam et solutionem affert, quia prior me erat.

13.3.11 Neque enim, inquit, quodam profectu auctus, me priore retrorsum abjecto, prior ipse factus est: sed prior me erat, etsi posterior adveniat. Et quomodo, inquies, si de conspicuo ejus adventu, deque gloria ipsum exceptura sermo est, id quod nondum finem acceperat ut jam factum dicit? non enim dicit, fiet; sed factus est.

13.3.12 Quia id jam olim prophetis in more fuit, qui de futuris rebus quasi jam factis loquuntur. Nam Esaias de nece illius loquens, non dixit, Tamquam ovis ad occisionem ducetur, quod futurum erat; sed, Tamquam ovis ad occisionem ductus est.

13.3.13 Atqui nondum incarnatus erat; sed id quod futurum erat propheta, quasi factum narrat. Et David crucem significans, non dixit: Fodient manus meas et pedes meos; sed, Foderunt manus meas et pedes meos; et, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

13.3.14 Et de proditore verba faciens, qui nondum natus erat, sic ait: Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Similiter et de iis quae in cruce contigerunt loquens dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

13.4.1 Vultisne alia inducamus, an haec vobis sunt satis? Ego sane arbitror. Nam si non latius locum exploravimus, sane profundius scrutati sumus: nec minor hac in re, quam in illa, labor est; veremurque ne si vos in his sine modo detineamus, fastidium ingeneremus.

13.4.2 Quamobrem, uti par est, finem dicendi faciamus. Quis porro finis est congruentior? Si debita Deo gloria referatur; non verbis tantum, sed multo magis operibus. Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

13.4.3 Nihil enim splendidius, dilecte, optimo vitae instituto. Hoc sapiens ille declarat: Viae autem justorum ut lux splendent. Splendent certe non iis modo qui per opera lumen accendunt, et ad rectam ducunt viam, sed et vicinis eorum.

13.4.4 Infundamus ergo oleum hisce lampadibus, ut sublimior sit ignis; et lux appareat locupletior. Hoc enim oleum, non nunc tantum magnam vim habet; sed cum etiam sacrificia florerent, mirum in modum virtutem illorum probavit: nam ait, Oleum enim volo et non sacrificium.

13.4.5 Et merito quidem. Illud enim altare inanimatum erat; hoc vero animatum est. Et illic quidem, quidquid impositum est igne consumitur, in cinerem abit, atque effunditur, dissolutusque fumus in aeris naturam transit. Hic vero nihil simile; sed alios fert fructus.

13.4.6 Haec Paulus declaravit; cum enim Corinthiorum, qui pauperum studiosi erant thesauros enarraret, haec scripsit: Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo;

13.4.7 ac rursum, Glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae in Evangelio, et simplicitate communicationis vestrae in illos et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos.

13.4.8 Viden’ illum in gratiarum actionem desinere, et in Dei laudem; in frequentes eorum precationes, qui beneficia acceperunt, in ferventiorem caritatem? Sacrificemus ergo, dilecti, sacrificemus quotidie in hisce aris.

13.4.9 Hoc quippe sacrificium, et precibus et jejunio et multis aliis praestantius est; dum ex justo lucro, ex justis laboribus procedat, et omnis sit expers avaritiae, rapinae, violentiae.

13.4.10 Tales enim oblationes admittit Deus; caeteras autem aversatur et odit. Neque enim vult ex aliorum calamitatibus honorari. Impurum namque profanumque est hujusmodi sacrificium, Deumque potius irritaverit, quam placaverit.

13.4.11 Quapropter omni studio enitendum est, ne cultus nomine, quem honorare volumus, probro afficiamus. Si enim Cain, qui ea quae inferioris conditionis erant obtulit, nec quempiam laeserat, extremas dedit poenas; cum quid ex rapina et avaritia obtulerimus, annon graviora patiemur?

13.4.12 Ideo namque Deus hujus praecepti rationem nobis declaravit, ut misereamur, non ut conservos torqueamus; qui autem aliena rapit et alteri dat, is non misericordiam exercuit, sed laesit, et extremam operatus iniquitatem est.

13.4.13 Ut ergo lapis nunquam oleum pariat, sic nec crudelitas humanitatem. Cum enim talis sit radix, nunquam id eleemosyna fuerit. Quamobrem obsecro ne eo solum spectemus ut eleemosynam erogemus; sed etiam ut ne ex rapina largiamur.

13.4.14 Nam esto unus qui precetur, alter qui imprecetur, utrius vocem audiet Dominus? Si nos sic diligenter instituamus, per Dei gratiam poterimus multam benignitatem, misericordiam et veniam omnium, quae hoc diuturno tempore admisimus, peccatorum consequi, ac fluvium igneum effugere;

13.4.15 a quo erepti, utinam nos omnes ad regnum caelorum ascendamus, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simul et sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY