PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.1 Vultis et quod deinceps est inducamus? Aut et hec sufficiunt? Ego demum puto. Et si enim non secundum latitudinem fodimus seriem, tamen nimirum secundum profundum, euacuimus. Non minorem uero hoc, illo laborem habet. Et formidamus ne extendentes uos immoderate, faciamus decidere.
CLOSE
Griffolini

13.4.1 Vultis ne alia adducamus exempla?1530: exempla, An haec in praesentia sufficiunt? Ego satis arbitror. Nam si in superficie non multum spatii compraehendimus, profundum tamen attigimus. Non tamen minus hoc quam illud laboris habet. Sed ueriti sumus, ne longiori sermone uestram remitteremus attentionem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.1 Vultisne alia adducamus exempla, an haec in praesentia sufficiunt? Ego satis arbitror. Nam si in superficie non multum spacii comprehendimus, profundum tamen attigimus, non tamen minus hoc quam illud laboris habet. Sed veriti sumus, ne longiori sermone vestram remitteremus attentionem.
CLOSE
Montfaucon

13.4.1 Vultisne alia inducamus, an haec vobis sunt satis? Ego sane arbitror. Nam si non latius locum exploravimus, sane profundius scrutati sumus: nec minor hac in re, quam in illa, labor est; veremurque ne si vos in his sine modo detineamus, fastidium ingeneremus.