PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.5 Nam illud quidem inanimatum altare, hoc autem animatum. Et illic quidem superiacitur omne, ignis fit consumptio. et desinit in puluerem, et effunditur in cinerem, et in aeris fumus resoluitur naturam. Hic autem nichil tale est, sed alios fert fructus,
CLOSE
Griffolini

13.4.5 Et merito quidem. Alterum enim inanimatum est, alterum animatum. In altero quicquid imponitur, igni consumptum in cinerem uertitur, et fumus in aerem dissoluitur. Alterum alios affert fructus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.5 Et merito quidem: alterum enim inanimatum est altare, alterum animatum. In altero quicquid imponitur, igni consumptum in cinerem vertitur, et fumus in aerem dissoluitur: alterum alios affert fructus.
CLOSE
Montfaucon

13.4.5 Et merito quidem. Illud enim altare inanimatum erat; hoc vero animatum est. Et illic quidem, quidquid impositum est igne consumitur, in cinerem abit, atque effunditur, dissolutusque fumus in aeris naturam transit. Hic vero nihil simile; sed alios fert fructus.