PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.16 Et alii quidem euangeliste antiquorum meminerunt prophetarum, et secundum unumquemque eorum que de ipso fiunt illuc mittunt auditorem, et cum concipiatur dicentes. Hoc autem totum factum est ut impleatur quod dictum est per Ysaiam prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit et pariet filium.
CLOSE
Griffolini

13.1.16 Et alii quidem euangelistae facta superiorum prophetarum mentione per singula Christi opera trahunt auditorem et super natiuitate: Hoc autem factum est, inquit, ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Iesum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.16 Et alii quidem euangelistae facta superiorum prophetarum mentione, per singula Christi opera trahunt auditorem, et super natiuitate. Hoc autem factum est, inquiunt, vt impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ecce virgo in vtero habebit, et pariet filium.
CLOSE
Montfaucon

13.1.16 Et alii quidem Evangelistae; facta veterum prophetarum mentione, ad singula gesta eo remittunt auditorem: ac quando natus est dicunt: Hoc autem totum factum est, ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium.