PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.3 Etenim nichil lucidius optima conuersatione, dilecte hoc ostendens, et quis ait sapientum. Vie uero iustorum similiter luci clarent. Clarent autem non ipsis solum qui lumen accendunt per opera, et agunt ad rectam uiam, sed et hiis qui sunt prope illos.
CLOSE
Griffolini

13.4.3 Et profecto nihil optima uita clarius, dilectissimi, ut sapiens testatur: Viae iustorum tanquam lux fulgent. Illustrant uero non eos modo, qui per opera lucem attingunt, et rectam uiam ingrediuntur, sed et propinquos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.3 Et profecto nihil optima vita clarius dilectissimi, vt sapiens testatur?1603: testatur Viae iustorum tanquam lux fulgent: illustrant vero non eos modo, qui per opera lucem attingunt, et rectam viam ingrediuntur, sed et propinquos.
CLOSE
Montfaucon

13.4.3 Nihil enim splendidius, dilecte, optimo vitae instituto. Hoc sapiens ille declarat: Viae autem justorum ut lux splendent. Splendent certe non iis modo qui per opera lumen accendunt, et ad rectam ducunt viam, sed et vicinis eorum.