PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.11 Neque enim ex aliqua ait profitientia priorem me existentem retro ueniens, antea factus est. Si prior me erat, et posterior aduenit. Et qualiter ait, si de apparatione que ad homines erat sermo et de secutura ab ipsis gloria quod nundum finem acceperat, ut iam factum dixit, uel fiet, sed natus est,
CLOSE
Griffolini

13.3.11 Neque superbe locutus est: Cum prior essem, me reiecit, et ante me factus est, sed: Prior me erat, inquit, quamuis posterior uenerit. Et quo nam pacto, inquis, si de eius claritudine et futura apud1486/1530: om. homines1486/1530: hominis gloria diceret, quod non dum fuerat, tanquam factum profitetur?1470/1486/1530: profitetur. Non enim inquit: fiet, sed: Factus est.1470/1486: est?
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.11 Neque enim proficiendo et superando, cum prior essem, me reiecit, et ante me factus est. sed prior me erat, inquit, quamuis posterior venerit. et quo nam pacto inquis, si de eius claritudine et futura apud homines gloria diceret, quod nondum fuerat, tanquam factum profitetur? non enim inquit, fiet: sed, factus est.
CLOSE
Montfaucon

13.3.11 Neque enim, inquit, quodam profectu auctus, me priore retrorsum abjecto, prior ipse factus est: sed prior me erat, etsi posterior adveniat. Et quomodo, inquies, si de conspicuo ejus adventu, deque gloria ipsum exceptura sermo est, id quod nondum finem acceperat ut jam factum dicit? non enim dicit, fiet; sed factus est.