PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.1 Cum hec autem et aliud constructum est magnum quid et mirabile. Quia enim hoc id est ipsum aliquem de se ipso magnum quid dicere suspicabilem facit testificationem et obstat multis auditorum multociens, alius ab ipso aduenit testificaturus.
CLOSE
Griffolini

13.2.1 Praeterea et aliud magnum et admirabile respexit. Nam cum de sui ipsius laudibus cuiusque suspectum sit testimonium, et plaerique saepe numero auditoribus non persuadeant, alterum de ipso testificaturum adduxit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.1 Praeterea et aliud magnum et admirabile respexit: nam cum de sui ipsius laudibus cuiusque suspectum sit testimonium, et plerisque saepenumero auditoribus non persuadeant, alterum de ipso testificaturum adduxit.
CLOSE
Montfaucon

13.2.1 Ad haec aliud apparabatur magnum et mirabile. Quia enim, qui de seipso magnum quidpiam effert, suspectus est, et auditorum plurimos saepe offendit; ideo alius de illo testificaturus accedit.