PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.17 Et cum insidias passus est et omnia que eius ita diligenter requisita sunt, ut et de acerba etate occisa ab Herode. Ieremiam a longe ducant in medium dicentem: Vox in rama audita est, planctus et luctus et fletus multus. Rachel plorans filios suos.
CLOSE
Griffolini

13.1.17 Et cum Herodes ei insidiatus tanta ubique diligentia eum perquiri fecit, ut puerum interficeret, in medium Hieremiae adducunt testimonium: Vox in Rhama audita est, ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.17 Et cum Haerodes ei insidiatus, tanta vbique diligentia eum perquiri fecit, vt immaturam etiam aetatem interficeret, in medium Hieremiae adducunt testimonium: Vox in Rhama audita est, lamentatio, ploratus et vlulatus multus, Rachel plorans filios suos.
CLOSE
Montfaucon

13.1.17 Et cum insidiis appeteretur, et ita diligenter undique perquireretur, ut immatura etiam aetas ab Herode jugularetur, Jeremiam illum olim prophetam in medium adducunt dicentem: Vox in Rama audita est, lamentatio, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos;