PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.13 quamuis nundum incarnatus erat. Sed tamen futurum propheta, ut factum dixit. Et Dauid crucem ostendens, non dixit, fodient manus meas et pedes, sed foderunt manus meas et pedes, et partiti sunt uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem.
CLOSE
Griffolini

13.3.13 Atqui non dum carnem induerat. Veruntamen quod futurum erat propheta tanquam factum enarrat. Et Dauid crucem significans non inquit: Fodient manus meas et pedes meos, sed: Foderunt, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.13 Atqui nondum carnem induerat, veruntamen quod futurum erat, propheta tanquam factum enarrat. Et Dauid crucem significans, non inquit: Fodient manus meas et pedes meos: sed, foderunt: et, Diuiserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
CLOSE
Montfaucon

13.3.13 Atqui nondum incarnatus erat; sed id quod futurum erat propheta, quasi factum narrat. Et David crucem significans, non dixit: Fodient manus meas et pedes meos; sed, Foderunt manus meas et pedes meos; et, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.