PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.12 Non enim nunc apparentem solum monstrat, sed et antequam apparuisset predicat; hoc enim idem quod dixi, hoc significantis est quemadmodum et Matheus dicit: Quoniam omnibus uenientibus ad eum dixit: Ego quidem uos baptizo in aqua. Post me uero ueniens, fortior me est cuius non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti.
CLOSE
Griffolini

13.2.12 Non modo cognitum, sed priusquam noscereturF: nasceretur, praedicat. Illa enim particulaB/1470: perticula, hic est, id1486/1530: id est significat, quemadmodum Mattheus dicit: Omnibus, qui ad se uenerant, dicebat: Ego quidem baptizo in aqua in poenitentiam, qui autem post me uenturus est, fortior1530: fortior me est, cuius non sum dignus soluere corigiam calciamenti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.12 non modo cognitum, sed priusquam nosceretur praedicat. Illa enim particula, Hic est de quo dicebam, id significat: quemadmodum et Matthaeus dicit: Omnibus qui ad se venerant, dicebat: ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus soluere corrigiam calceamenti.
CLOSE
Montfaucon

13.2.12 Non praesentem modo ostendit, sed antequam appareat praedicat. Illud enim, Hic est quem dixi, id significat, quemadmodum et Matthaeus ait: Omnibus qui ad se veniebant dicebat: Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti.