PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.11 Ideo oportet uti studio ut non in ordine curationis ei qui honoratur conuitium inferamus. Si enim secundaria offerens Caym et hoc neque in iusticiam alii faciens dedit unidictam ultimam, cum ex rapina et auaritia offeramus qualiter non patiemur deteriora?
CLOSE
Griffolini

13.4.11 Quo circa summa diligentia uti oportet, ne dum uolumus deum colere, iniuria afficiamus. Nam si Cain deteriores hostias offerendo, quamuis nullam aliam iniuriam intulerit, ultimum tamen dedit supplicium, nonne longe grauiora perpetiemur, si rapina et auaritia maleF: mala parta deo offeremus?F: offeremus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.11 Quocirca summa diligentia vti oportet, ne dum volumus deum colere, iniuria afficiamus. Nam si Cain deteriores hostias offerendo, quanuis nullam aliam iniuriam intulerit, vltimum tamen dedit supplicium: nonne longe grauiora perpetiemur, si rapina et auaricia male parta deo offeramus?
CLOSE
Montfaucon

13.4.11 Quapropter omni studio enitendum est, ne cultus nomine, quem honorare volumus, probro afficiamus. Si enim Cain, qui ea quae inferioris conditionis erant obtulit, nec quempiam laeserat, extremas dedit poenas; cum quid ex rapina et avaritia obtulerimus, annon graviora patiemur?