PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.12 quia consuetudo hec prophetantibus antiquitus est, quasi de factis in multis locis de futuris loqui. Ysaias nimirum de occisione eius dicens: Non dixit ut ouis ad occisionem ducetur, quod esset futurum, sed ut ouis ad occisionem ductus est,
CLOSE
Griffolini

13.3.12 Quoniam mos prophetarum est, ut saepe numero quae futura sunt, tanquam facta narrent1470/1486/1530: enarrent. Nam et Hesaias de Christi morte locutus non inquit: Tanquam ouis ad occisionem ducetur, quod futurum erat, sed: Ductus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.12 Quoniam mos prophetarum est, vt saepenumero quae futura sunt, tanquam facta enarrent. Nam et Esaias de Christi morte locutus, non inquit: Tanquam ouis ad occisionem ducetur, quod futurum erat: sed, ductus est.
CLOSE
Montfaucon

13.3.12 Quia id jam olim prophetis in more fuit, qui de futuris rebus quasi jam factis loquuntur. Nam Esaias de nece illius loquens, non dixit, Tamquam ovis ad occisionem ducetur, quod futurum erat; sed, Tamquam ovis ad occisionem ductus est.