PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.4 Effundamus igitur oleum in lampades ut sublimior fiat ignis, ut dite appareat lumen. Oleum enim hoc non nunc solum multa habet fortitudinem. Sed et quando sacrificia florebant et reprobauit multis modis, illorum uirtutem. Misericordiam enim ait uolo et non sacrificium et ualde decenter.
CLOSE
Griffolini

13.4.4 Effundamus igitur oleum e lampadibus, ut maior accendatur ignis, et lux appareat locupletior. Hoc autem oleum non modo in praesentia multum ualet, sed cum sacrificia florerent, maiorem in modum illorum uirtutem probauit. Oleum enim, inquit, uolo et non sacrificium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.4 Effundamus igitur oleum e lampadibus, vt maior accendatur ignis, et lux appareat locupletior. Hoc autem oleum non modo in praesentia multum valet, sed cum sacrificia florerent, maiorem in modum illorum virtutem probauit. Oleum enim, inquit, volo, et non sacrificium.
CLOSE
Montfaucon

13.4.4 Infundamus ergo oleum hisce lampadibus, ut sublimior sit ignis; et lux appareat locupletior. Hoc enim oleum, non nunc tantum magnam vim habet; sed cum etiam sacrificia florerent, mirum in modum virtutem illorum probavit: nam ait, Oleum enim volo et non sacrificium.