PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.6 Quid igitur ait hic? Ipse testatur de eo et clamauit, dicens: Quid est clamauit, cum propalatione ait, cum libertate sine subtractione omni predicat. Et quid predicat? Quid testatur? Et clamauit: Hic erat quem dixi; post me ueniens ante me natus est, quoniam prior me erat.
CLOSE
Griffolini

13.2.6 Quid igitur hic loquitur?F/1470/1486: loquitur: Ipse testimonium perhibet de eo, et clamabat dicens. Quid per id1470/1486/1530: illud uerbum, clamabat, significatur? hoc est fidenter et libere, omni abiecta formidine, dei aduentum praedicabat. Quid autem testabatur? quid1470: quod clamabat? Hic erat quem dixi, qui post me uenturus est, ante me factus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.6 Quid igitur hic loquitur?1603: loquitur: Ipse testimonium perhibet de eo, et clamat dicens: Quid per illud verbum, clamat, significatur? hoc est fidenter et libere, omni abiecta formidine, dei aduentum praedicat. Quid autem testatur1603: testabatur? quid clamat? Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est quia prior me erat.
CLOSE
Montfaucon

13.2.6 Quid ergo hic loquitur? Ipse testimonium perhibet de eo, et clamat dicens. Quid sibi vult illud, clamat? Cum fiducia, cum libertate, omni abjecta formidine praedicat. Quid testatur et clamat? Hic erat, inquit, quem dixi, qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat.