PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.14 Vnus enim orans et unus maledicens cuius uocem audiet dominus? Si ita nos ipsos cum diligentia duxerimus, poterimus dei gratia et multa clementia et misericordia, et uenia potiri in hiis que peccauimus omni longo hoc tempore et ignis flumen effugere
CLOSE
Griffolini

13.4.14 Nam si alter precatur, alter imprecatur, utrius uocem potius dominus audiet? An plus illud utilitatis, an hoc detrimenti afferet? Quod si diligenter uitam1470/1486/1530: om. uixerimus, diuinae gratiae auxilio misericordiam ueniamque omnium, quae semper peccauimus, consequi potuerimus, et flumen igneum effugerimus,
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.14 Nam si alter precatur, alter imprecatur: vtrius vocem potius dominus audiet? An plus illud vtilitatis, an hoc detrimenti afferet? Quod si diligenter vixerimus, diuinae gratiae auxilio, misericordiam veniamque omnium, quae semper peccauimus, consequi poterimus, et flumen igneum effugiemus:
CLOSE
Montfaucon

13.4.14 Nam esto unus qui precetur, alter qui imprecetur, utrius vocem audiet Dominus? Si nos sic diligenter instituamus, per Dei gratiam poterimus multam benignitatem, misericordiam et veniam omnium, quae hoc diuturno tempore admisimus, peccatorum consequi, ac fluvium igneum effugere;