PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.6 et hec Paulus ostendit, dicens: Misericordie pauperes Chorinthiorum enarrans thesauros, scribebat quoniam ministratio ministerii huius non solum est replens deficientas sanctorum, sed et superhabundans per multas gratiarum actiones deo,
CLOSE
Griffolini

13.4.6 Quod Paulus significauit. Cum enim paupertatis Corinthiorum thesauros enarraret, his uerbis usus est: Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multos in gratiarum actione in domino.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.6 Quod Paulus significauit: cum enim Corinthiorum, qui pauperum studiosi erant, thesauros enarraret, his verbis vsus est: Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones deo.
CLOSE
Montfaucon

13.4.6 Haec Paulus declaravit; cum enim Corinthiorum, qui pauperum studiosi erant thesauros enarraret, haec scripsit: Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo;