PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.3 Agoniam enim habeo uehementer et timeo, ne mutilis nobis agricultura facta sit, et hec in nullo debemus ipse in laboris huius ledi mercede. Non enim qualia que agricultorum, talia et que decentium sunt.
CLOSE
Griffolini

13.1.3 Contendimus enim et maiorem in modum formidamus, ne agricultura nobis sterilis euadat. Neque hoc dico, quod uerear, ne in laboris huius mercede capiam detrimentum. Non enim eadem conditione, qua agricolae sunt uerbi diuini praeceptores.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.3 Anxii enim sumus, et maiorem in modum formidamus, ne agricultura nobis sterilis euadat. Neque hoc dico quod verear ne in laboris huius mercede capiam detrimentum: non enim eadem conditione, qua agricolae, sunt verbi diuini praeceptores.
CLOSE
Montfaucon

13.1.3 Anxius sum et timeo, ne inutilis nobis agricultura sit; etiamsi nullum in hujusce laboris mercede detrimentum passurus sim: non enim eadem conditione, qua agricolae, sunt verbi doctores.