PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.11 Interim ergo hoc dirigere studebat in auditorum mentibus quoniam testificante is cui testificabatur maior eo quod uenerat prior qui post ea uenerat. Manifesto et insigni qui nundum erat. Et uide qualiter sapienter inducit testimonium.
CLOSE
Griffolini

13.2.11 Principio igitur hanc opinionem in auditorum animis confirmare conatus est, eo uidelicet qui testimonium perhiberet, eum de quo perhiberetur, et eo qui prior uenit, eum qui posterior, et claro et nobili non dum notum esse potiorem. Et animaduerte testis sapientiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.11 Principio igitur hanc opinionem in auditorum animis confirmare conatus est, eo videlicet, qui testimonium perhiberet, eum de quo perhiberetur: et eo qui prior venit, eum qui posterior, et claro et nobili nondum notum esse potiorem. Et animaduerte testis sapientiam,
CLOSE
Montfaucon

13.2.11 Interim vero id auditorum animis suadere conabatur, eum de quo testimonium perhibebatur, perhibente majorem esse, eo qui jam venerat eum qui venturus erat, conspicuo et illustri eum qui nondum apparuerat esse praestantiorem. Vide quam prudenter testimonium proferat.