PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.1 Quod igitur dixi si simul et uerba hec audissent, et eum considerassent, saltim derissent testimonium Iohannis. Nunc autem antequam apparuisset Christus, multociens audientes et assuefacti hiis que dicebantur de eo, contrarium patiebantur, non uerborum doctrina a uisu eius cui testificans est abitientes. Sed a fide eorum que iam dicta sunt et ipsum clariorem extimantes.
CLOSE
Griffolini

13.3.1 Vt igitur diximus, si et uerba haec simul audissent, et Christum uidissent, Ioannis saltem derisissent testimonium. Sed cum ante eius cognitionem plura de ipso audierint, et in iis1470/1486/1530: his confirmati fuerint, contra euenit. Siquidem eo uiso non sunt praedicationis eius doctrinam aspernati, sed Ioannis testimonio fidem adhibentes, etiam clariorem sunt arbitrati.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.1 Vt igitur diximus, si et verba haec simul audissent, et Christum vidissent, Ioannis saltem derisissent testimonium: sed cum ante eius cognitionem plura de ipso audierint, et in his confirmati fuerint, contra euenit: siquidem eo viso non sunt praedicationis eius doctrinam aspernati, sed Ioannis testimonio fidem adhibentes, etiam clariorem sunt arbitrati.
CLOSE
Montfaucon

13.3.1 Ut ergo dixi, si haec verba simul audissent, et ipsum vidissent, Joannis testimonium irrisissent. Cum vero ante Christi adventum id saepe audissent, et ex dictis videndi cupidine concitati essent, contrarium accidit: neque viso illo de quo testimonium perhibitum fuerat, ejus doctrinam abjecerunt; sed ex fide, quam ex dictis conceperant, ipsum clariorem putarunt.