PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.12 Sed de nobis absit hec suspicari umquam. Confidimus enim quoniam magis superhabundabitis in fide que est in dominum nostrum Ihesum et in amore qui ad inuicem et in omnes. Hec autem dicimus uolentes studium intendere nostrum, et in maius addi urbanitatis nostre uirtutem.
CLOSE
Griffolini

13.1.12 Sed absit, ut de uobis haec unquam1470/1486/1530: unquam hec suspitio suboriatur. Confidimus enim uos fide in dominum nostrum Iesum Christum, et mutua in omnes caritate abundare. Sed haec dicimus, ut studium uestrum augeamus et diligentiam, et uitae uestrae uirtutem maiorem in modum propagemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.12 Sed absit, vt de vobis vnquam haec suspicio suboriatur. Confidimus enim vos fide in dominum nostrum Iesum Christum, et mutua in omnes charitate abundare: sed haec dicimus, vt studium vestrum augeamus et diligentiam, et vitae vestrae virtutem maiorem in modum propagemus.
CLOSE
Montfaucon

13.1.12 Verum absit ut talia de vobis unquam suspicemur. Confidimus enim vos magis abundare in fide in Dominum nostrum Jesum Christum, et in caritate mutua erga omnes. Haec vero dicimus ut studium vestrum augeamus, et vitae probitatem in dies accrescere curemus.