PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.10 Tales enim suscipit oblationes deus, alias uero et auertit et odio habet. Non enim uult ex alienis honorari calamitatibus. Inmundum enim est et contaminatum, et tale sacrificium et irritabit utique magis quam propitiabitur deum.
CLOSE
Griffolini

13.4.10 Hae oblationes deo gratae sunt, alias respuit oditque, neque uult alienis calamitatibus honorari. Impium enim et prophanum id sacrificium est, et irritat potius deum quam placet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.10 Hae oblationes deo gratae sunt, alias respuit oditque, neque vult alienis calamitatibus honorari. Impium enim et prophanum id sacrificium est, et irritat potius deum quam placet.
CLOSE
Montfaucon

13.4.10 Tales enim oblationes admittit Deus; caeteras autem aversatur et odit. Neque enim vult ex aliorum calamitatibus honorari. Impurum namque profanumque est hujusmodi sacrificium, Deumque potius irritaverit, quam placaverit.