PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.4 Qui uero adhuc inferius uoluebantur et in multis aliis propterea quia in terrestribus iacebant opus habebant et humiliori hac indigebant. Ita nimirum et Iohannes quia omnibus se ipsum denudauit sensibilibus ipse quidem non indigebat magistris, sed de celis erudiebatur.
CLOSE
Griffolini

13.2.4 Qui uero adhuc in his1470/1486: iis inferioribus deuoluebantur, et multa terrenarum rerum nube operiebantur, hoc humilioriB: humiliore indigebant sermone. Ita igitur Ioannes cum omnibus se sensibilibus exuisset, aliis magistris non indiguit, sed caelitus eruditus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.4 Qui vero adhuc in his inferioribus deuoluebantur, et multa terrenarum rerum nube operiebantur, hoc humiliori indigebant sermone. Ita igitur Ioannes cum omnibus se sensibilibus exuisset, aliis magistris non indiguit, sed coelitus eruditus est.
CLOSE
Montfaucon

13.2.4 Qui vero adhuc circa infima versabantur, et multa terrenarum rerum caligine obtegebantur, hac humiliore egebant voce. Sic ergo Joannes, quia sensilibus se undique exuit, magistris hominibus opus non habuit, sed ex caelo eruditus est: