PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.6 Si uero de preeterna existentia esset nichil aliud est quod dicitur quam quoniam post me ueniens, ante me est. Aliter autem et non intelligibile hoc tale, et causa inaniter adiecta est.
CLOSE
Griffolini

13.3.6 Quod si de aeterna intelligeretur essentia, id nihil aliud significaret quam: Qui post me uenturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Sed hoc absurdum est, et causa frustra adiicitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.6 Quod si enim de aeterna intelligeretur essentia, id nihil aliud significaret, quam qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Sed hoc absurdum est, et causa frustra adiicitur.
CLOSE
Montfaucon

13.3.6 Quod si id de illa quae ante saecula est existentia intelligatur, nihil aliud significat dictum illud, nisi hoc, Qui post me venit, ante me factus est. Alioquin autem hoc inconsiderate dictum esset, et causa temere projecta fuisset.