PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.3.4 Quod autem dicit hoc est. Non quia prior ueni predicans hoc ait ego, ex hoc maiorem illo me esse extimetis. Multum enim minor ego, et tantum minor, ut neque in serui ordinem dignus sim adnumerari; hoc enim est ante me factus est. Quod aliter ostendens Matheus dixit: Non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti eius.
CLOSE
Griffolini

13.3.4 Nolite enim, inquit, et si prior uenerim ad praedicandum, ideo me illo maiorem arbitrari. Longe minor sum, ut ne serui quidem loco connumerari sim dignus. Hoc significauit, cum inquit: Ante me factus est. Quod aliis uerbis Mattheus ostendit: Non sum, inquit, dignus soluere eius corigiam calciamenti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.3.4 Nolite enim, inquit, etsi prior venerim ad praedicandum, ideo me illo maiorem arbitrari: longe minor sum: vt ne serui quidem loco connumerari sim dignus: hoc significauit cum inquit, Ante me factus est. Quod aliis verbis Matthaeus ostendit: Non sum, inquit, dignus soluere eius corrigiam calceamenti.
CLOSE
Montfaucon

13.3.4 Nam quod prior praedicans venerim ego, ne me ideo majorem esse putetis: longe minor ego sum, et usque adeo minor, ut ne quidem illius servus censeri dignus sim. Id enim significat illud, ante me factus est: quod alio declarat modo Matthaeus his verbis, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus.