PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.2.10 Neque enim hoc paruum erat interim idem eos qui audiebant eum qui nundum apparuerat, quia ita erat mirabilis et insignis. Iohannem dico et ad quem omnes currebant et quoniam angelum extimabant eum qui nundum apparuerat manifestus erat. Neque mirificauerat posse credere facere meliorem esse.
CLOSE
Griffolini

13.2.10 Neque enim parum erat, quod auditores primo Christum non dum cognitum, non dum miracula facientem Ioanne uiro tam admirabili, tam claro, ad quem omnes concurrebant, quem omnes angelum arbitrabantur, meliorem crederent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.2.10 Neque enim parum erat, quod auditores primo Christum nondum cognitum, nondum miracula facientem, Ioanne viro tam admirabili, tam claro, ad quem omnes concurrebant, quem omnes angelum arbitrabantur, meliorem crederent.
CLOSE
Montfaucon

13.2.10 Neque enim parum interim illud erat, quod auditores credere possent illum, qui nondum visus fuerat, nec miracula ediderat, esse majorem Joanne, tam mirabili et illustri viro, ad quem omnes accurrebant, quemque angelum esse putabant.