PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.4.13 Sicut enim oleum non utique parit lapis, ita neque crudelitas misericordiam. Cum enim talem habuerit radicem, non ultra elemosina quod tale est. Ideo deprecor non ad hoc inspicere solum ut tribuamus indigentibus, sed ut non ex rapina aliorum.
CLOSE
Griffolini

13.4.13 Vt enim lapis nunquam oleum funderet1530: fundit, ita neque crudelitas humanitatem. Siquidem cum hinc prouenit eleemosyna, non amplius est eleemosyna. Quare hortor ne id solum cogitemus, ut praebeamus indigentibus, sed ne ex rapina.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.4.13 Vt enim lapis nunquam oleum fundit, ita neque crudelitas humanitatem: siquidem cum hinc prouenit eleemosyna, non amplius est eleemosyna. Quare hortor ne id solum cogitemus, vt praebeamus indigentibus, sed ne ex rapina.
CLOSE
Montfaucon

13.4.13 Ut ergo lapis nunquam oleum pariat, sic nec crudelitas humanitatem. Cum enim talis sit radix, nunquam id eleemosyna fuerit. Quamobrem obsecro ne eo solum spectemus ut eleemosynam erogemus; sed etiam ut ne ex rapina largiamur.