PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

13.1.19 Hic autem altiorem et recentiorem faciens testificationem magni uoce plus aliis loquens non iam abeuntes neque defunctos solum sed et uiuentem et iam aduenientem demonstratum et baptizaturum eum, hunc in medium ducit continue. Non dominatorem hinc absit a seruo facere dignos fide studens. Sed auditorum inbecillitati condescendens.
CLOSE
Griffolini

13.1.19 Ioannes autem apertius et a recentioribus testatur, utpote qui coeteris sublimius locutus, non mortuos tantum, sed uiuum, et qui Christum praesentem praesens ostendit et baptizauit, in medium frequenter adducit, non iccirco ut serui testimonio domino auctoritatem compararet, sed ut ad auditorum descenderet imbecillitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

13.1.19 Ioannes autem apertius et a recentioribus testatur, vtpote qui caeteris sublimius locutus, non mortuos tantum, sed viuum, et qui Christum praesentem praesens ostendit et baptizauit, in medium frequenter adducit, non idcirco vt serui testimonio domino authoritatem compararet, sed vt ad auditorum descenderet imbecillitatem.
CLOSE
Montfaucon

13.1.19 Hic vero, utpote qui sublimius quam alii loquatur, clarius atque recentius proferens testimonium, non mortuos tantum, sed et viventem, qui eum et praesentem ostenderat et baptizaverat, in medium frequenter adducit; non quo Dominum servi testimonio fide dignum comprobaret, sed ut auditorum infirmitati se attemperaret.