13.4.12 Propterea enim et speciem mandati huius ostendit deus ut misereamur non ut cruciemus conseruos. Qui uero que aliorum sunt accipit et alii dat, non misertus est sed tormentauit et iniusticiam ultimam fecit.
13.4.12 Propter hoc enim formam huius mandati deus manifestauit, ut uidelicet misereamur, non torqueamus conseruos. Qui autem aliena rapit, et alii dat, non miseretur, sed laedit, et iniuriam uel maximam facit.
13.4.12 Propter hoc enim formam huius mandati deus manifestauit, vt videlicet misereamur, non torqueamus conseruos. Qui autem aliena rapit, et alii dat: non miseretur, sed laedit, et iniuriam vel maximam facit.
13.4.12 Ideo namque Deus hujus praecepti rationem nobis declaravit, ut misereamur, non ut conservos torqueamus; qui autem aliena rapit et alteri dat, is non misericordiam exercuit, sed laesit, et extremam operatus iniquitatem est.