PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.1 Et plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Prius dicebamus quoniam Iohannes questionem soluens eorum qui debebant aput semet ipsos querere. Vnde Christus postea ad predicationem ueniens prior eo natus est et clarior, induxit quoniam prior me erat.
CLOSE
Griffolini

14.1.1 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Superiori die diximus, quod Ioannes, ut eorum dubitationem solueret, qui essent quaesituri, quo pacto Christus posterior ad praedicandum ueniens, prior eo fuerit, et clarior addidit: Quia prior me erat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.1.1 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratiaQuia prior me erat. Superiori die diximus, quod Ioannes vt eorum dubitationem solueret, qui essent quaesituri quo pacto Christus posterior ad praedicandum veniens, prior eo fuerit et clarior, addidit: Quia prior me erat.
CLOSE
Montfaucon

14.1.1 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratiaquia prior me erat. Nuper dicebamus, Joannem, ut dubitationem eorum solveret, qui apud se quaesituri erant, cur Christus qui posterior ad praedicandum venit, prior et splendidior illo fuerit, hoc addidisse, quia prior me erat.