Commentarius

[Homilia XIV]

14.1.1 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratiaquia prior me erat. Nuper dicebamus, Joannem, ut dubitationem eorum solveret, qui apud se quaesituri erant, cur Christus qui posterior ad praedicandum venit, prior et splendidior illo fuerit, hoc addidisse, quia prior me erat.

14.1.2 Et haec una causa est: sed subdit aliam de qua nunc agitur. Quaenam illa est? De plenitudine, inquit, ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, et post haec iterum aliam.

14.1.3 Quam illam? Quia lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et quid est, inquies, illud, Ex plenitudine ejus nos omnes accepimus? Nam eo interim sermo referendus est.

14.1.4 Non habet, inquit, doni erogandi consortem; sed ipse fons, ipse radix est bonorum omnium, ipsa vita, ipsa lux, ipsa veritas, qui bonorum divitias non in se retinet, sed in alios omnes effundit; et postquam effudit, plenus remanet, nihil minus habens postquam aliis elargitus est, sed semper scaturiens, et aliis bona impertiens, in eadem manet perfectione.

14.1.5 Quod autem ego fero particeps boni, ab alio accepi, et exigua pars totius est, et quasi stilla abysso ineffabili et pelago immenso comparata. Imo ne hoc quidem exemplum potest satis explicare id quod recensere conamur.

14.1.6 Etenim si stillam ex pelago haurias, eo ipso pelagus minuisti, etiamsi imminutio illa visu non percipiatur. De fonte autem isto id dici nequit; sed quantumcumque hauseris, manet tamen nihil imminutus.

14.1.7 Quare alio exemplo utendum: quod tamen infirmum est, nec potest rem quaesitam demonstrare; sed magis quam primum ad propositam nos adducit sententiam.

14.1.8 Supponamus esse igneum fontem: ex quo fonte mille, bis mille, ter mille, et longe plures lucernae accenduntur: annon aeque plenus ignis manet, postquam tot aliis vim suam indidit?

14.1.9 Id nemini non notum est. Quod si in corporibus divisibilibus, quae per ademtionem minuuntur, quidpiam simile reperitur, quod postquam aliis quae sua erant indidit, nihil tamen minuitur, multo magis in incorporea et immortali illa potentia hoc continget.

14.1.10 Nam si cum id quod participatur est substantia et corpus, et dividitur, et non dividitur: multo magis cum de vi agendi sermo est, deque vi agendi incorporeae substantiae, exploratum est id evenire. Ideo Joannes dicebat, De plenitudine ejus nos omnes accepimus; et testimonium suum Baptistae testimonio connectit.

14.1.11 Nam illud, De plenitudine ejus nos omnes accepimus; non Praecursoris, sed discipuli dictum est. Hoc autem vult significare: Ne putetis, nos qui multo tempore cum illo versati sumus, et ejusdem mensae consortes fuimus, ex gratia aliqua testimonium ferre.

14.1.12 Nam Joannes, qui illum antea non viderat, nec cum illo versatus fuerat; sed cum baptizaret tantum, ipso cum caeteris conspecto, inde omnia accipiens, exclamavit, Prior me erat.

14.1.13 Nos autem omnes, duodecim, trecenti, quingenti, ter mille, quinquies mille, multae Judaeorum myriades, omnis plenitudo fidelium, qui tunc fuere, qui nunc, qui futuri sunt, de plenitudine ejus accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia. Quam pro qua? Pro veteri novam.

14.1.14 Sicut enim erat justitia et justitia, Secundum justitiam, inquit, quae in lege est, factus irreprehensibilis; item fides et fides est: Ex fide in fidem; adoptio quoque et adoptio: Quorum adoptio, inquit; gloria quoque duplex: Si enim quod evacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria, et lex duplex.

14.1.15 Nam ait, Lex spiritus vitae liberavit me; et cultus duplex, Quorum servitus, seu cultus; et rursum, Spiritu Deo servientes; duplex quoque testamentum: Disponam vobis testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui cum patribus vestris; duplex quoque sanctificatio, duplex baptisma, duplex sacrificium, duplex templum, duplex circumcisio; sic et duplex gratia.

14.1.16 Sed illa quidem ceu figura sunt; haec ut veritas: quae homonyma quidem, sed non synonyma sunt. Nam in typis et imaginibus, qui colore albo et nigro pingitur, homo vocatur, ut et verus homo nativo colore instructus.

14.1.17 In statuis quoque aurea perinde atque figlina, statua dicitur; sed illa typus sunt, haec veritas.

14.2.1 Ne igitur ex nominum consortio, res easdem: sed neque diversas esse putes. Nam si typus erat, non erat alienus a veritate; si umbram servabat, minor erat veritate. Quid ergo discriminis est inter haec omnia?

14.2.2 Vultis unum aut duo ex dictis tractemus? Sic caetera vobis manifesta erunt: videbimusque illa puerorum praecepta, haec virorum fortium fuisse; illa quasi hominibus, haec quasi Angelis constituta. Unde igitur ordiemur? Vultis ab ipsa adoptione ordiamur?

14.2.3 Quid discriminis inter hanc et illam est? Illa nomine tenus erat; haec re ipsa. De illa dicitur, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. De hac autem, Ex Deo nati sunt. Quomodo et qua ratione? Per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti.

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, spiritum servitutis adhuc habebant: nam servi cum essent, hac appellatione ornabantur; nos autem liberi tunc effecti; non nomine, sed re honorem accepimus: et hoc Paulus dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater.

14.2.5 Generati namque superne; et, ut ita dicam, reformati, sic vocati sumus filii. Sanctitatis vero modum si quis didicerit, quis hic, quis ille, multam hic quoque differentiam videbit. Illi namque quando idola non colebant, cum nec fornicabantur, nec moechabantur, hoc vocabantur nomine.

14.2.6 Nos autem non abstinendo ab illis rebus tantum, sed et majora possidendo, sancti efficimur. Et primo quidem ex ipso Spiritus illapsu hoc consequimur donum. Deinde ex vita longe praestantiore, quam Judaica.

14.2.7 Et ne ex jactantia dicta putes, audi quid illis dicat, Nolite lustrare, neque purificare filios vestros, quia populus sanctus estis.

14.2.8 Itaque apud illos haec sanctitas erat, ab idolorum legibus abstinere; apud nos vero non ita; sed, ut sit sancta, inquit, corpore et spiritu. Pacem persequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, et perficientes sanctificationem in timore Dei.

14.2.9 Non enim hoc nomen, sanctus, in omnibus de quibus dicitur, eamdem habet significationem. Nam Deus sanctus dicitur; sed non sicut nos. Cum enim propheta hanc vocem a Seraphinis audivit, attende quid dixerit: Hei mihi, miser ego, quia homo cum sim, impura labia habeo, et in medio populi impura labia habentis ego habito.

14.2.10 Etsi ille et sanctus et purus esset. Verum si nostram cum superna illa sanctitatem comparemus, impuri sumus. Sancti sunt Angeli, sancti1862: sancti sunt Archangeli, et Cherubim atque Seraphim; sed hujus sanctitatis alia rursum differentia est inter nos videlicet et superiores illas potestates.

14.2.11 Possem caetera omnia persequi, sed video orationem longius progressam, quapropter ulteriore missa perquisitione, vobis caetera exploranda relinquemus. Vobis enim licet domi haec colligendo, differentiam internoscere, et reliqua similiter indagare.

14.2.12 Da sapienti, inquit, occasionem, et sapientior erit. Initium namque a nobis est, finis erit a vobis. Operae precium autem est seriem persequi. Cum dixisset, De plenitudine autem ejus nos omnes accepimus, subdidit, et gratiam pro gratia: ostendens Judaeos quoque per gratiam salvos fuisse.

14.2.13 Non enim quod multiplicati sitis; sed propter patres vestros elegi vos. Si ergo non ex propriis meritis a Deo electi sunt, palam est1862 om. eos per gratiam hunc esse consequutos honorem. Et nos quoque gratia salvi facti sumus: sed non simili modo. Neque enim iisdem in rebus, sed in multo majoribus et sublimioribus.

14.2.14 Non itaque talis est apud nos gratia. Neque enim peccatorum tantum venia nobis collata est; hujus namque cum illis consortes sumus: omnes enim peccaverunt; sed datur etiam justitia, sanctificatio, adoptio, Spiritus gratia longe splendidior et uberior.

14.2.15 Per hanc gratiam Deo cari facti sumus; non ultra ut servi tantum, sed etiam ut filii et amici. Ideo, inquit, gratiam pro gratia. Etenim legalia quoque ex gratia erant: necnon quod ex nihilo facti simus: non enim ex praecedentibus meritis hanc remunerationem accepimus: quomodo enim, cum non essemus?

14.2.16 Sed Deus semper beneficiis nos praevenit: non modo cum nos ex nihilo produxit, sed etiam cum creatis dat ut quae agenda, quae non agenda sunt sciamus; et hanc in natura legem nanciscamur: et quod nobis conscientiae tribunal incorruptum indiderit, id gratiae maximae et ineffabilis benignitatis fuit.

14.2.17 Quod item hanc legem jam corruptam, per scriptam legem restauraverit, id gratiae erat. Nam consentaneum erat, ut qui semel datam legem adulterassent, supplicio et ultioni traderentur. Non hoc autem factum est; sed concessa est emendatio, et venia non debita, sed per misericordiam et gratiam data.

14.2.18 Quod enim id ex gratia et misericordia prodierit, audi Davidem dicentem: Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Et iterum: Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

14.3.1 Misericordiae igitur et miserationum et gratiae opus illud est, legem accipere. Ideo cum dixisset, gratiam pro gratia, vehementius magnitudini donorum insistens subjungit: Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

14.3.2 Videte quam placide ac paulatim uno verbo et Joannes Baptista et discipulus ad supremam auditores cognitionem evehant, postquam eos in humilioribus exercitarunt?

14.3.3 Ille namque postquam secum contulerat eum, qui sine comparatione omnes excedit, sic ejus postea excellentiam ostendit dicens: Qui ante me factus est; deinde subdens illud, prior me erat.

14.3.4 Hic vero multo majus praestitit, minus tamen quam Unigeniti dignitas postularet. Non enim Joanni, sed ei, qui majori quam Joannes, apud Judaeos erat admirationi, Moysi nempe, ipsum comparat dicens, Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

14.3.5 Et vide prudentiam. Non personarum, sed rerum disquisitionem facit. Nam cum res ipsae longe majores demonstrarentur, necessario ingrati illi sententiam et opinionem de Christo excipere debebant.

14.3.6 Cum enim opera ipsa, quae nullam habeant vel gratiae vel odii suspicionem, testificantur; certum etiam impudentibus praebent indicium.

14.3.7 Nam qualia illa auctores ediderunt, talia manent et conspicua sunt: quamobrem omni suspicione et exceptione majus est illorum testimonium.

14.3.8 Animadverte autem quam modestam faciat comparationem etiam apud infirmiores. Non enim excellentiam illam verbis extollit, sed nudis nominibus differentiam ostendit, dum gratiam et veritatem, legi; et hanc vocem, facta est, huic, data est, opponit.

14.3.9 Multum autem est inter utramque discrimen. Nam illud, data est, ministri erat, qui ab alio acceptum dedit quibus jussus erat; illud vero, Facta est gratia et veritas, Regis est qui cum potestate peccata omnia dimittit, et donum praeparat suum.

14.3.10 Quamobrem dicebat, Dimittuntur tibi peccata; et rursum, Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surgens tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

14.3.11 Viden’ quomodo gratia per eum fiat? Veritatem quoque vide. Gratiam igitur, et haec et quae ad latronem spectant, et baptismatis donum, et Spiritus gratia per ipsum data ostendunt; necnon alia plurima.

14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus. Nam quae in novo Testamento dispensanda erant, figurae prius ut figurae descripserant, Christus autem veniens consummavit.

14.3.13 Paucis ergo figuras illas videamus. Neque enim omnia illa recensere praesentis est temporis; a paucis quae nunc proferam caetera intelligetis. Vultis ab ipsa passione incipiamus?

14.3.14 Quid ait figura: Accipite agnum per domos, et immolate, et facite ut praecepit et statuit Dominus. Christus vero non sic; neque enim praecipit hoc agere: sed ipse sese oblationem et hostiam Patri offert.

14.4.1 Vide quo pacto figura per Moysem data sit, veritas autem per Jesum Christum facta sit. Et rursum in monte Sina, cum Amalecitae contra Hebraeos pugnam committerent, manus Moysis ab Aarone et Or utrinque extensae sustinebantur; Christus autem ipse per sese manus extensas tenuit in cruce.

14.4.2 Viden’ quomodo figura data, veritas autem facta sit? Rursus lex dicebat, Maledictus omnis qui non manet in iis quae scripta sunt in libro hoc; Gratia vero quid dicit? Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vosChristus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; et Paulus, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum.

14.4.3 Quia igitur tanta fruimur gratia et veritate, obsecro ne propter doni magnitudinem segniores evadamus. Quanto majori enim dignati sumus honore, tanto majorem virtutem exhibere tenemur.

14.4.4 Nam qui parvis acceptis beneficiis parva retulerit, non usque adeo culpandus est: qui vero ad supremum honoris culmen ascendit, posteaque vilia exiguaque rependit, longe majori erit supplicio dignus.

14.4.5 Sed absit, ne de vobis talia unquam suspicemur. Confidimus enim in Domino, vos animas vestras versus caelum ceu alis quibusdam extulisse, et a terra abstraxisse, ac dum in mundo versamini, mundana non tractare.

14.4.6 Attamen licet tali instructi fiducia, non cessamus vos frequenter de iisdem ipsis monere. Nam et in externis illis certaminibus, non prostratos, non supinos jacentes; sed strenuos, currentes, hortantur spectatores omnes.

14.4.7 Illos enim semel a victoria exclusos, qui nullo possint hortatu moti surgere, ne vane laborent, sinunt decussos jacere. Hic autem non de vobis modo qui vigilatis, sed etiam de iis qui collapsi sunt, est aliquid sperandum, si resipiscere velint.

14.4.8 Quamobrem nihil non agimus, rogantes, hortantes, exprobrantes, increpantes, laudantes, ut vestram salutem operemur.

14.4.9 Ne itaque frequentiorem ad probam vitam hortationem aegre feratis. Non enim ita loquimur ut vos in desidiae crimen vocemus, sed bona spe fulti monemus. Neque ad vos solum, sed ad nos etiam spectant et haec et quae postea dicentur.

14.4.10 Etenim nos quoque hac egemus doctrina: etiamsi enim a nobis dicantur, nihil tamen vetat quominus haec nos etiam attingant. Sermo namque peccatis obnoxium corrigit; probum vero ac scelere vacuum ab eo longius abducit1862: adducit.

14.4.11 Neque enim nos a peccatis puri sumus. Communis est medicina, remedia omnibus prostant; sed curatio non communis est, licet usus singulorum arbitrio permittatur.

14.4.12 Quapropter is qui ut par est remedio utitur, valetudinem recuperat; qui vulneri remedium non admovet, malum auget, et ad deteriorem finem vergit. Ne itaque medicinam aegre feramus; imo potius gaudeamus, si doctrinae modus acerbum inferat dolorem: nam suavissimum postea nobis fructum afferet.

14.4.13 Nihil ad hoc non agamus, ut a plagis et vulneribus, quae peccati dentes animae infligunt, liberi, ad aeternam vitam proficiscamur; ut Christi conspectu digni, ne ultricibus immanibusque potestatibus illo die tradamur;

14.4.14 sed illis quae nos ad caelorum hereditatem inducant, quae praeparata iis est qui diligunt illum: quam utinam nos omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi; cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY