PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.12 Da enim ait sapienti occasionem, et sapientior erit. Nobis autem neccesarium rursus tangere consequentiam. Cum dixisset de plenitudine eius nos omnes accepimus. Induxit et gratiam pro gratia. Ostendens quoniam et gratia Iudei saluabantur.
CLOSE
Griffolini

14.2.12 Da, inquit, sapienti occasionem, et sapientior fiet. Nobis reliqua sunt necessario transigenda. Cum ergo dixisset Ioannes: Et de plenitudine eius nos omnes accoepimus, addidit: Et gratiam pro gratia. Gratia nanque Iudaei quoque1470/1486/1530: om. salutem consequebantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.12 Da, inquit, sapienti occasionem, et sapientior fiet: nobis reliqua sunt necessario transigenda. Cum ergo dixisset Ioannes: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus: addidit, Et gratiam pro gratia. Gratia nanque Iudaei salutem consequebantur.
CLOSE
Montfaucon

14.2.12 Da sapienti, inquit, occasionem, et sapientior erit. Initium namque a nobis est, finis erit a vobis. Operae precium autem est seriem persequi. Cum dixisset, De plenitudine autem ejus nos omnes accepimus, subdidit, et gratiam pro gratia: ostendens Judaeos quoque per gratiam salvos fuisse.