Homilia XIV (xiii)

14.1.1 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Superiori die diximus, quod Ioannes, ut eorum dubitationem solueret, qui essent quaesituri, quo pacto Christus posterior ad praedicandum ueniens, prior eo fuerit, et clarior addidit: Quia prior me erat.

14.1.2 Et haec una causa est, qua non contentus alteram subdit1470/1486/1530: subdit aliam, uidelicet et: De plenitudine eius omnes accoepimus, et gratiam pro gratia, et iterum aliam.

14.1.3 Quia lex, inquit, per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Et quid tandem, inquis, significat, et de plenitudine eius nos omnes accepimus?F: accepimus. Ad primum satis dictum est.

14.1.4 Non habet, inquit, donum participabile. Sed ipse fons est, et radix bonorum omnium, ipse uita, ipse lux, ipse ueritas, non in se ipso bonorum diuitias continens, sed in uniuersos diffundens, quibus diffusis plenusF/1486: plenius permanet, neque aliorum satietate minuitur, sed diuitias suas elargitur semper uberius, cumque omnes his bonis impartiat, in eadem permanet perfectione.

14.1.5 Quod autem ego fero, participabile est. Ab alio enim id accoepi, et exigua pars totius est, et quasi gucta parua ad immensum abyssum, et infinitum pelagus comparata. Immo neque exemplum sufficiens est, ad quod uolumus ostendendum.

14.1.6 Nam si guctam e pelago accoeperis, ea tamen pelagus, et si uisu percipi nequeat, diminuitur. De illo autem fonte hoc dici non potest, sed quantumcunque quis hauriat, nihil deficit.

14.1.7 Quare alio exemplo utendum est, cum hoc infirmum sit, neque possit quod quaerimus demonstrare. Alterum igitur afferemus, quod magis ad propositam nos adducat sententiam.

14.1.8 Constituamus nobis igneum fontem, a quo innumerae accendantur lucernae, et totidem, et item totidem. Nonne huiusmodi fons ita plenus est ignis, quemadmodum ante quam ex eo quicquam sumeretur?B: sumentur?; F: sumeretur.B: sumentur?; F: sumeretur.

14.1.9 Sane perspicuum est. Quod si in corporibus, quae in partes diuidi possunt, et per ademptionem partium minora fiunt, aliquid huiuscemodi inuenitur, ut post sui communicationem nullam diminutionem accipiant, quanto magis in incorporea et immortali illa potentia hoc contigerit?B/1470/1486: contigerit.

14.1.10 Nam si ubi subiectum substantia est et corpus, et fit et non fit diuisio, multo magis cum de actione sermo habetur, et actione incorporeae substantiae credibile est idem euenire. Iccirco Ioannes inquit: Et de plenitudine eius omnes1470/1486/1530: nos omnes accoepimus, et testimonium suum baptistae testimonio coniungit.

14.1.11 Haec enim particula1486: pericula: De plenitudine eius nos omnes accoepimus, non praecursoris uerbum est, sed discipuli. Cuius haec est sententia: Nolite existimare diutinae consuetudinis, et eiusdem mensae participationis gratia nos de eo testimonium perhibere.

14.1.12 Nam et Ioannes, qui Christum antea nunquam uiderat, neque cum eo conuersatus est, nisi cum ipsum baptizauit, in multorum coetu eum conspicatus, inde omnia accipiens clamauit: Prior me erat.

14.1.13 Nos autem omnes duodecim, trecenti, quingenti, triamilia, quinquemilia, innumera Iudaeorum multitudo, omnis fidelium coetus, qui tunc fuerunt, nunc sunt, et futuri sunt, de plenitudine eius accoepimus. Quid autem accoepimus? Gratiam pro gratia. Quam1470/1486/1530: Quam? pro qua? pro ueteri nouam.

14.1.14 Quemadmodum enim duplex erat iustitia: Secundum iustitiam, inquit, quae in lege est, factus irrepraehensibilis, et duplex fides, ut: Ex fide in fidem, et adoptio duplex, ut: Quorum adoptio est, et duplex gloria, ut: Si enim quod euacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria, et lex duplex,

14.1.15 ut: Lex spiritus uitae liberauit me, et duplex seruitus, ut: Quorum seruitus, et iterum spiritui dei seruientes, et testamentum duplex, ut: Disponam testamentum uobis1530: uobis testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus uestris, et duplex sanctificatio, et duplex baptisma, et duplex sacrificium, et templum, et circuncisio duplex, ita et duplex gratia.

14.1.16 Sed illa quidem quasi figurae sunt, haec quasi ueritas, aequiuocationem quandam non rei communicationem1486/1530: communionem seruantia. Quoniam in figuris sunt et umbra. Nam et homo pictus, homo appellatur, et uerus homo itidem.

14.1.17 Similiter in statuis et aurea et lutea hominis habet appellationem, uerum tanquam hominis figura, ille ut uerus homo.

14.2.1 Noli igitur tanquam a nominum communicatione idem re ipsa esse existimare, sed neque diuersum. Nam si figura erat, non erat aliena1470/1486/1530: alterna a ueritate. Si umbram seruabat, ipsa minor erat ueritate.

14.2.2 Vultis, quae nam sit horum omnium differentia, explicemus? Vnum aut alterum dictorum accipiamus. Hoc pacto et coetera uobis fient1486/1530: fient uobis manifesta, certoque depraehendemus1470: deprehendimus illa1486/1530 om. puerilia fuisse praecoepta, haec praeclarorum philosophiae professorum, et magnorum uirorum, et illa tanquam ab hominibus, haec tanquam ab angelis instituta. Vnde igitur exordiemur? Vultis ab ipsa adoptione?

14.2.3 Quae nam inter hanc et illam differentia est? Illa uerbo honorabatur, haec re ipsa, et de illa quidem inquit: Ego dixi: Dii estis et filii altissimi omnes. De hac autem: Ex deo facti sunt. Qua nam ratione? per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti.

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, adhuc spiritum seruitutis habebant1486: habeant. Erant enim serui, et si hac appellatione honorabantur. Nos autem1486/1530 om. liberi tunc facti, non nomine, sed re honorem accoepimus. Quod Paulus his uerbis significauit: Non enim accepistisB: accepistum spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus: Abba pater.

14.2.5 Generati nanque a deo, et ut uere dici potest, formati, ita1530: itaque uocati sumus filii. Sed si santificationis modum et hunc et illum consyderabimus, multam in hac quoque parte depraehendemus differentiam. Illi enim cum idola non colebant, neque fornicabantur, neque adulterium committebant, hoc nomine appellabantur.

14.2.6 Nos uero non in huiusmodi continentia, sed in maiorum possessione facti sumus sancti, et primum quidem ab ipso spiritus sancti aduentu hoc donum assecuti sumus, deinde a uita longe potiore quam Iudaica.

14.2.7 Et quod non arroganter hoc dictum sit, audi quid ille loquitur1530: loquatur: Nolite uaticinari, neque purgare filios uestros, quoniam populus sanctus estis.

14.2.8 Itaque1486/1530: Ita apud illos haec erat sanctitas, ut idolorum leges abiicerent. Apud nos autem: Vt sancta sint, inquit, et corpore et spiritu. Pacem prosequimini et sanctificationem, sine qua nemo uidebit dominum, et perficientes sanctificationem in timore dei.

14.2.9 Vides hanc esse sanctificationem, quando intrinsecus radicem habet et fontem? Non enim hoc nomen sanctus in omnibus eandem habet significationem. Nam et deus sanctus dicitur, sed non quemadmodum nos. Cum igitur uocem hanc a seraphim demissam prophetamF: prophetam audiuit, quid1470/1486/1530: qui inquit: Heu mihi misero, quod cum homo sim, et impura labia habeam, in medio populi immunda labia habentis habito.

14.2.10 Atqui et sanctus et purus erat. Sed si supernae sanctitati nostram conferamus, inmundi profecto sumus. Sancti angeli sunt, sancti archangeli1486/1530 om., et ipsa cherubim et seraphim sancta. Sed huius quoque sanctitatis alia differentia, inter nos uidelicet et supernas uirtutes.

14.2.11 Opus esset et alia genera explicare, sed longiori uteremur oratione. Quare ulterius progressi reliqua uobis inquirenda relinquemus. Poteritis enim haec domi colligendo ipsam depraehendere differentiam, et inde in reliquis proficere.

14.2.12 Da, inquit, sapienti occasionem, et sapientior fiet. Nobis reliqua sunt necessario transigenda. Cum ergo dixisset Ioannes: Et de plenitudine eius nos omnes accoepimus, addidit: Et gratiam pro gratia. Gratia nanque Iudaei quoque1470/1486/1530: om. salutem consequebantur.

14.2.13 Non enim ut multiplicem uos, inquit, sed propter patres uestros elegi uos. Nam qui non propriis meritis a deo electi1470/1486/1530: dilecti sunt, eos perspicuum est1470/1486/1530: est et propter gratiam eiusmodiB: huiusmodi honorem consecutos. Nos autem omnes salui quoque facti sumus gratia, sed non eodem modo, neque iisdem de rebus, sed longe maioribus et excelsioribus.

14.2.14 Non enim haec nobis duntaxat gratia data est, uenia scilicet peccatorum, quam cum illis communicamus. Omnes enim peccauerunt, sed iustitia, sanctificatio, adoptio, spiritus sancti gratia longe clarior, longe uberior.

14.2.15 Ad haec et alia maior, hoc est, a spiritu et reconciliatione fiducia, huius gratiae causa deo cari facti sumus, non amplius ut serui, sed ut filii et amici. Quocirca, inquit, gratiam pro gratia. Verum quae legis fuerunt, fuerunt et gratiae, etiam ipsa formatio hominis ex nihilo. Non enim nostris praecedentibus meritis hanc accepimus remunerationem. Quomodo enim cum nihil essemus?B: essemus,

14.2.16 sed gratia dei, qui1530: quae semper in beneficiis priores sibi partes uendicat. Neque solum quod facti sumus ex nihilo, sed quod facti et facienda et uitanda didicerimus, et horum a natura legem acceperimus, et conscientiae iudicium incorruptum nobis ab opifice deo tributum sit. Hoc, inquam, maximae fuit gratiae.

14.2.17 Postquam alia secuta est, ut praeuaricatam legem per scriptam1470/1486/1530: prescriptam recuperaremus. Consentaneum nanque erat, ut qui datum semel a deoB: dei praeceptum praeuaricassent, poenam luerent. Verum mitius nobiscum actum est. Iterum emendandi medicina adhibita, non debita quidem, sed a misericordia et gratia proueniens.

14.2.18 Nam quod gratiae sit et misericordiae, audi Dauid loquentem: Qui facit misericordiam deus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit uias suas Moysi, filiis Israel uoluntates suas. Et iterum: Bonus et rectus dominus propterB: propte hoc legem ponet peccantibus in uia.

14.3.1 Misericordiae igitur et miserationum et gratiae legem accepimus. Iccirco cum gratiam pro gratia dixisset, etiam pro beneficiorum dei in nos magnitudine uehementius certans addidit: Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est.

14.3.2 Videte quam placide et paulatim et baptista Ioannes et discipulus ad supremam auditores cognitionem trahunt1470/1486/1530: trahant, cum prius humilioribus eos assuefecerint.B/F: assuefecerit?

14.3.3 Ille enim Christi ad se comparatione facta, eum sine comparatione1470: om. omnes excedentem, sic deinde eius excellentiam his uerbis1470/1486/1530: om. ostendit: Qui fortior me erat, et ante me factus est. Inde subdidit1470/1486/1530: subdit: Quia prior me erat.

14.3.4 Hic autem maius locutus est, minus tamen quam unigeniti dignitas postularet. Non enim ad Ioannem, sed ad eum, qui longe maiori erat apud Iudaeos admirationi, facit comparationem, hoc est, ad Moysen. Quia lex, inquit, per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est.

14.3.5 Et animaduerte euangeliste sapientiam. Non personarum, sed tenuium rerum facit disquisitionem, quibus confessis longe Christum Ioanne maiorem necesse est, etiam pertinaces consentiant.

14.3.6 Siquidem cum res, quae nullam habent, neque ad alicuius gratiam, neque ad odium, causam, hoc testantur, certam etiam impudentibus ostendunt sententiamB: sententiam ostendunt.

14.3.7 Nam quales eas auctores fecerunt, tales existimantur. Quare eorum maxime uerum est sine ulla suspitione testimonium1470/1486/1530: testimonium sine ulla suspitione.

14.3.8 Animaduerte praeterea quam honestam faciat1470/1486/1530: facit comparationem etiam apud imbecilliores. Non enim ratione excellentiam confirmat, sed nudis nominibus differentiam ostendit, gratiam et ueritatem legi, et hanc particulam: facta est, huic: data est, opponens.

14.3.9 Maxima autem utrorunque differentia. Dari enim ministri est. Nam cui1530: qui datur, is aliunde accipit, et dat cui dari praecipitur. Fieri autem et gratiam et ueritatem regis est, cum potestate omnia dimittentis peccata, et benignitatis suae dona confirmantis.

14.3.10 Quare inquit: Dimittuntur tibi peccata tua. Et iterum: Vt sciatis quoniam potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata, dicit paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et uade in domum tuam.

14.3.11 Vides quomodo gratia per eum facta sit? Vide et ueritatem. Gratiam quidem, et quae modo diximus, et erga latronem benignitas et baptismatis, et spiritus sancti dona, et alia item plurima nobis ostendunt.

14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus. Futuras enim dispensationes in nouo testamento consumari figurae primum, ut figurae annuntiarunt, quas1470: quasi Christus suo consumauit aduentu.

14.3.13 Videamus ergo figuras, si placet, in paucis. Non enim omnia transfigere praesentis est temporis. A paucis reliquas intelligetis. Vultis ab ipsa passione incipiamus?1470/1486: incipiamus.

14.3.14 Quid dicit figura? Tollite agnum per familias, et sacrificate, et facite, ut instituit. Christus autem nihil huiusmodi praecipit, sed ipse id factus est sacrificium et oblationem se ipsum patri offerens.

14.4.1 Vides quo pacto figura data est per Moysen, ueritas autem1470/1486/1530: om. facta est per Iesum Christum?B/1470/1486: Christum. Item in monte Sina, ut Amalecitae in pugna profligarentur1470/1486/1530: profligarent, manus Moysi ab Aaron et Vr1470/1486: ut; 1530 om.1470/1486: ut; 1530 om. utrinque sublimes tenebantur. Christus uero adueniens suas extendit in cruce.

14.4.2 Animaduertis quomodo nobis figura ostenditur1470/1486/1530: ostendit, et ueritas facta est? Praeterea lex inquit: Maledictus quicunque non manserit in omnibus, quae scripta sunt in libro hoc. Gratia autem: Venite omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos, et factus est pro nobis maledictum.

14.4.3 Cum igitur tantam assecuti simusB: sumus gratiam et ueritatem, nolimus, quaeso, pro beneficiorum magnitudine pigriores fieri. Quanto enim maiori honore accoepti sumus, tanto maiorem debemus uirtutem.

14.4.4 Nam qui pro paruis accoeptis beneficiis parua retulerit, nulla dignus est repraehensione. Qui uero in ipsum honoris culmen assumptus est, si uilia minimaque rependit, longe maius meretur supplicium.

14.4.5 Sed absit omnis haec de uobis1470/1486/1530: de uobis hec suspitio. Confidimus in domino, qui animis uestris pennas dabitB: dabis, quibus in caelum elati, in huius mundi peregrinatione, terrena labe non inquinabiminiB: inquinabimi.

14.4.6 Verum enim uero hoc nobis1470/1486/1530: uobis persuasi non quiescimus tamen quin frequenter eadem etB: om. hortemur et admoneamus. Nam et in saeculi certaminibus non oscitantes et supinos, sed strenuos et se ultro periculis obiicientes uniuersi hortantur, et plaudunt spectatores.

14.4.7 Illos enim ac si de eorum uictoria penitus desperent, neque possint ullis hortationibus ad uirtutem accendi, taciti missos faciunt. Hoc autem in loco non de uobis tantum, qui sobriam uitam agitis, sed de recidentibus, modo uoluerint, bene sperare licet.

14.4.8 Quamobrem modo hortando, modo exprobrando1470: exprobando, nunc suadendo, non nunquam laudando omnia et facimus et annitimur, ut salutem uestram non negligatis, et quantum in nobis est, nihil omnino praetermittimus.

14.4.9 Nolite igitur nostram de uiuendi ratione iniquo animo admonitionem accipere. Non enim ita loquimur, ut uos inertiae accusemus, sed de uobis optime speramus. Neque ad uos duntaxat, sed ad nos, qui orationem habemus, haec et loquimur et loquemur.

14.4.10 Siquidem et nos doctrina, admonitione, consilio indigemus. Nam et si ipsi sermonem facimus, nihil nobis quoque fieri prohibet. Sermo enim sceleribus obnoxios corripit. Qui autem omni liberi sunt crimine, eos etiamB: et longius abducit.

14.4.11 Neque enim nos sine peccato sumus. Medicinae igitur ars communis est, et remedia omnibus proponit. Cura non communis est, sed ad utentium uoluntatem.

14.4.12 Qui uult medicina uti, curatur. Qui eam uulneri adhibere negligit, magis laeditur, et torquetur uehementius. Nolimus ergo aegre medicinam ferre, sed laeto animo accipiamus. Licet non paruum dolorem nostrae afferant admonitiones. Suauissimus nanque1470/1486/1530: tamen fructus sequitur.

14.4.13 Cuius gratia et facimus omnia et dicimus, ut a plagis et uulneribus, quae peccando animae inurimus, liberi ad aeternam uitam euadamus, et Christi praesentia digni efficiamur, neque acerbis et saeuis potestatibus in die illa nos exhibeamus,

14.4.14 sed quae nos ad caelorum possunt assumere hereditatem deum diligentibus praeparatam, quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria1470: om. et imperium cum sancto et uiuificanti1470/1486/1530: uiuificante spiritu nunc et semper et in saecula1486: secula secula saeculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY