PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.2 Et una quidem hec est causa. Ponit autem et secundam rursus, quoniam nunc ait: Non contentus illa. Que uero hec est? De plenitudine eius ait nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Et cum hiis dicit rursus et aliam.
CLOSE
Griffolini

14.1.2 Et hec una causa est: qua non contentus. subdit aliam: uidelicet. Et de plenitudine eius omnes accepimus: et gratiam pro gratia. Et iterum aliamgrif1470 fol. 3v.
CLOSE
Montfaucon

14.1.2 Et haec una causa est: sed subdit aliam de qua nunc agitur. Quaenam illa est? De plenitudine, inquit, ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, et post haec iterum aliam.