Omelia XIV (xiii)

14.1.1 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratiaQuia prior me erat. Superiori die diximus, quod Ioannes vt eorum dubitationem solueret, qui essent quaesituri quo pacto Christus posterior ad praedicandum veniens, prior eo fuerit et clarior, addidit: Quia prior me erat.

14.1.2 Et haec vna causa est, qua non contentus subdit aliam, videlicet, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Et iterum aliam:

14.1.3 Quia lex, inquit, per Mosem data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et quid tandem, inquis, significat: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus? Ad hoc enim primum dicendum est:

14.1.4 Non habet, inquit, donum participabile, sed ipse fons est, et radix bonorum omnium: ipse vita, ipse lux, ipse veritas, non in seipso bonorum diuitias continens, sed in vniuersos diffundens, quibus diffusis plenus permanet, neque ex eo quod aliis suppeditet, minuitur, sed diuitias suas elargitur semper vberius: cumque omnes his bonis impartiat, in eadem permanet perfectione.

14.1.5 Quod autem ego fero, participabile est: ab alio enim id accepi, et exigua pars totius est, et quasi gutta parua ad immensum1603: immensam abyssum et infinitum pelagus comparata: immo neque exemplum hoc sufficiens est, ad quod volumus ostendendum.

14.1.6 Nam si guttam e pelago acceperis, ea tamen pelagus: etsi visu percipi nequeat, diminuitur: de illo autem fonte hoc dici non potest, sed quantumcunque quis hauriat, nihil deficit.

14.1.7 Quare alio exemplo vtendum est, licet et hoc infirmum sit: neque possit quod quaerimus, demonstrare: Alterum tamen afferemus, quod magis ad propositam nos adducat sententiam.

14.1.8 Constituamus nobis igneum fontem, a quo innumerae accendantur lucernae, et bis totidem, et ter totidem: nonne huiusmodi fons ita plenus est ignis, quemadmodum antequam ex eo quicquam sumeretur?

14.1.9 Sane perspicuum est. Quod si in corporibus quae in partes diuidi possunt, et per ademptionem partium minora fiunt, aliquid huiuscemodi inuenitur, vt post sui communicationem nullam diminutionem accipiant: quanto magis in incorporea et immortali illa potentia hoc contigerit?

14.1.10 Nam si vbi subiectum substantia est et corpus, et fit et non fit diuisio: multo magis cum de actione sermo habetur, et actione incorporeae substantiae, credibile est idem euenire. Idcirco Ioannes inquit: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Et testimonium suum Baptistae testimonio coniungit.

14.1.11 Haec enim particula, De plenitudine eius nos omnes accepimus: non praecursoris verbum est, sed discipuli, cuius haec est sententia. Nolite existimare diutinae consuetudinis, et eiusdem mensae participationis gratia nos de eo testimonium perhibere:

14.1.12 nam et Ioannes qui Christum antea nunquam viderat, neque cum eo conuersatus est, nisi cum ipsum baptizauit, in multorum coetu eum conspicatus, inde omnia accipiens, clamauit: Prior me erat.

14.1.13 Nos item omnes duodecim, trecenti, quingenti, tria milia, quinque milia, innumera Iudaeorum multitudo, omnis fidelium coetus, qui tunc fuerunt, nunc sunt, et futuri sunt, de plenitudine eius accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia. Quam? pro qua? Pro veteri nouam.

14.1.14 Quemadmodum enim duplex erat iusticia. Secundum iusticiam, inquit, quae in lege est, factus irreprehensibilis. Et duplex fides: vt, Ex fide in fidem. Et adoptio duplex: vt, Quorum adoptio est. Et duplex gloria: vt, Si enim quod euacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria. Et lex duplex:

14.1.15 vt, Lex spiritus vitae liberauit me. Et duplex seruitus: vt, Quorum seruitus. et iterum: Spiritui dei seruientes. Et testamentum duplex: vt, Disponam vobis testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus vestris. Et duplex sanctificatio, et duplex baptisma, et duplex sacrificium, et templum, et circuncisio duplex, ita et duplex gratia.

14.1.16 Sed illa quidem quasi figurae sunt, haec quasi veritas, aequiuocationem quandam, non rei communionem seruantia: quoniam in figuris sunt et vmbra. Nam et homo pictus, homo appellatur, et verus homo itidem.

14.1.17 Similiter in statuis et aurea et lutea hominis habet appellationem: verum tanquam hominis figura, ille vt verus homo.

14.2.1 Noli igitur tanquam a nominum communicatione, idem re ipsa esse existimare, sed neque diuersum. Nam si figura erat, non erat aliena a veritate: si vmbram seruabat, ipsa minor erat veritate.

14.2.2 Vultis quae nam sit horum omnium differentia, explicemus? Vnum aut alterum dictorum accipiamus, hoc pacto et caetera fient vobis manifesta, certoque deprehendemus puerilia illa fuisse praecepta. Haec vero praeclarorum philosophiae professorum, et magnorum virorum: et illa tanquam ab hominibus, haec tanquam ab angelis instituta. Vnde igitur exordiemur? Vultis ab ipsa adoptione?

14.2.3 Quae nam inter hanc et illam differentia est? illa verbo honorabatur, haec re ipsa: et de illa quidem inquit: Ego dixi dii estis, et filii altissimi omnes: de hac autem, Ex deo nati sunt. Quanam ratione? Per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti.

14.2.4 Et illi quidem postquam filii appellati sunt, adhuc spiritum seruitutis habebant: erant enim serui, etsi hac appellatione honorabantur: nos liberi tunc facti, non nomine, sed re honorem accepimus. Quod Paulus his verbis significauit: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus, Abba pater.

14.2.5 Generati nanque a deo, et vt vere dici potest, formati, ita vocati sumus filii. Sed si sanctificationis modum et hunc, et illum considerabimus, multam in hac quoque parte deprehendemus differentiam. Illi enim cum idola non colebant, neque fornicabantur, neque adulterium committebant, hoc nomine appellabantur:

14.2.6 nos vero non in huiusmodi abstinentia, sed in maiorum acquisitione et possessione facti sumus sancti. Et primum quidem ab ipso spiritus sancti aduentu hoc donum assecuti sumus, deinde a vita longe potiore, quam Iudaica.

14.2.7 Et quod non arroganter hoc dictum sit, audi quid illis loquatur: Nolite vaticinari, neque purgare filios vestros, quoniam populus sanctus estis.

14.2.8 Ita apud illos haec erat sanctitas, vt idolorum leges abiicerent: apud nos autem, vt sancta sit, inquit, et corpore et spiritu. Pacem prosequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit dominum, et perficientes sanctificationem in timore dei.

14.2.9 Vides hanc esse sanctificationem, quando intrinsecus radicem habet, et fontem? Non enim hoc nomen sanctus, in omnibus eandem habet significationem. Nam et deus sanctus dicitur, sed non quemadmodum nos. Cum igitur vocem hanc a Seraphin demissam propheta audiuit, qui inquit: Heu mihi misero, quod cum homo sim, et impura labia habeam, in medio populi immunda labia habentis habito.

14.2.10 Atqui et sanctus et purus erat: sed si supernae sanctitati nostram conferamus, immundi profecto sumus: Sancti angeli sunt, et ipsa Cherubin et Seraphin sancta, sed huius quoque sanctitatis alia differentia, inter nos videlicet, et supernas virtutes.

14.2.11 Opus esset et alia genera explicare, sed longiori vteremur oratione. Quare vlterius progressi, reliqua vobis inquirenda relinquemus: poteritis enim haec domi colligendo ipsam deprehendere differentiam, et inde in reliquis proficere.

14.2.12 Da, inquit, sapienti occasionem, et sapientior fiet: nobis reliqua sunt necessario transigenda. Cum ergo dixisset Ioannes: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus: addidit, Et gratiam pro gratia. Gratia nanque Iudaei salutem consequebantur.

14.2.13 Non enim quia vos multiplicati estis, inquit, sed propter patres vestros elegi vos. Nam qui non propriis meritis a deo dilecti1603: delecti sunt, eos perspicuum est, et propter gratiam eiusmodi honorem consecutos: nos autem omnes salui quoque facti sumus gratia, sed non eodem modo, neque iisdem de rebus, sed longe maioribus et excelsioribus.

14.2.14 Non enim haec nobis duntaxat gratia data est, venia scilicet peccatorum, quam cum illis communicamus. Omnes enim peccauerunt, sed iusticia, sanctificatio, adoptio, spiritus sancti gratia, longe clarior, longe vberior:

14.2.15 ad haec et alia maior, hoc est, a spiritu et reconciliatione fiducia, huius gratiae1603: gratia causa, deo chari facti sumus, non amplius vt serui, sed vt filii et amici. Quocirca inquit, Gratiam pro gratia: Verum quae legis fuerunt, fuerunt et gratiae, etiam ipsa formatio hominis ex nihilo. Non enim nostris praecedentibus meritis hanc accepimus remunerationem. Quo modo enim cum nihil essemus?

14.2.16 sed gratia dei, quae semper in beneficiis priores sibi partes vendicat. Neque solum quod facti sumus ex nihilo: sed quod facti, et facienda, et vitanda didicerimus, et horum a natura legem acceperimus, et conscientiae iudicium incorruptum nobis ab opifice deo tributum sit. Hoc inquam maximae fuit gratiae,

14.2.17 post quam alia secuta est, vt corruptam hanc legem per legem scriptam recuperaremus. Consentaneum nanque erat, vt qui datum semel a deo praeceptum adulterassent et corrupissent, poenam luerent: verum mitius nobiscum actum est. Iterum emendandi medicina adhibita, non debita quidem, sed a misericordia et gratia proueniens.

14.2.18 Nam quod gratiae sit et misericordiae, audi Dauid loquentem: Faciens misericordias dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus: Notas fecit vias suas Mosi, filiis Israel voluntates suas. Et iterum: Bonus et rectus dominus, propter hoc legem ponet peccantibus in via.

14.3.1 Misericordiae igitur et miserationum, et gratiae est, legem accipere. Idcirco cum gratiam pro gratia dixisset, etiam pro beneficiorum dei in nos magnitudine vehementius certans, addidit: Lex per Mosem data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

14.3.2 Videte quam placide, et paulatim et Baptista Ioannes, et discipulus ad supremam auditores cognitionem trahant, cum prius humilioribus eos assuefecerint.

14.3.3 Ille enim Christi ad se comparatione facta, qui sine comparatione omnes excedit: sic deinde eius excellentiam ostendit, dicens, Ante me factus est. Deinde subdens, Quia prior me erat.

14.3.4 Hic autem maius locutus est, minus tamen quam vnigeniti dignitas postularet. Non enim ad Ioannem, sed ad eum qui longe maiori erat apud Iudaeos admirationi, facit comparationem, hoc est, ad Mosem. Quia lex, inquit, per Mosem data est: gratia et veritas, per Iesum Christum facta est.

14.3.5 [Et animaduerte euangelistae sapientiam, non personarum, sed rerum facit disquisitionem: quibus confessis, longe Christum Ioanne maiorem necesse est etiam pertinaces consentiant.

14.3.6 Siquidem cum res quae nullam habent, neque ad alicuius gratiam, neque ad odium, causam, hoc testantur, certam etiam impudentibus ostendunt sententiam.

14.3.7 Nam quales eas authores fecerunt, tales existimantur. Quare eorum maxime verum est testimonium sine vlla suspicione.]

14.3.8 Animaduerte praeterea quam honestam facit comparationem, etiam apud imbecilliores. Non enim ratione excellentiam confirmat, sed nudis nominibus differentiam ostendit, gratiam et veritatem, legi, et hanc particulam, Facta est: huic, Data est, opponens.

14.3.9 Maxima autem vtrorunque differentia: dari enim ministri est. Nam qui dat, is aliunde accipit, et dat cui dari praecipitur. Fieri autem et gratiam et veritatem, regis est, cum potestate omnia dimittentis peccata, et benignitatis suae dona confirmantis.

14.3.10 Quare, inquit, dimittuntur tibi peccata tua. Et iterum: Vt autem sciatis, quoniam potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata, dicit paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

14.3.11 Vides quo modo gratia per eum facta sit? vide et veritatem. Gratiam quidem, et quae modo diximus, et erga latronem benignitas, et baptismatis et spiritus sancti dona, et alia item plurima nobis ostendunt.

14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus: futuras enim dispensationes in nouo testamento consummari, figurae primum vt figurae annunciarunt, quas Christus suo consummauit aduentu.

14.3.13 Videamus ergo figuras, si placet, in paucis. Non enim omnia transigere praesentis est temporis. A paucis reliquas intelligetis. Vultis ab ipsa passione incipiamus?

14.3.14 Quid dicit figura? Tollite agnum per familias, et sacrificate, et facite, vt instituit dominus, Christus autem nihil huiusmodi praecipit, sed ipse id factus est sacrificium, et oblationem seipsum patri offerens.

14.4.1 Vides quo pacto figura data est per Mosem, veritas facta est per Iesum Christum? Item in monte Sina, vt Amalechitae in pugna profligarentur, manus Mosi ab Aaron et Hur vtrinque sublimes tenebantur: Christus vero adueniens suas ipse manus extendit in cruce.

14.4.2 Animaduertis quo modo nobis figura dabatur, et veritas facta est? Praeterea lex inquit: Maledictus quicunque non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro hoc. Gratia autem: Venite omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Et, factus est pro nobis maledictum.

14.4.3 Cum igitur tantam assecuti simus gratiam et veritatem, nolimus quaeso pro beneficiorum magnitudine pigriores fieri. Quanto enim maiori honore accepti sumus, tanto maiorem debemus virtutem.

14.4.4 Nam qui pro paruis acceptis beneficiis parua retulerit, nulla dignus est reprehensione: qui vero in ipsum honoris culmen assumptus est, si vilia minimaque rependit, longe maius meretur supplicium.

14.4.5 Sed absit vt de vobis talia suspicemur. Confidimus enim in domino, qui animis vestris pennas dabit, quibus in coelum elati, in huius mundi peregrinatione, terrena labe non inquinabimini.

14.4.6 Verum enimuero hoc de vobis persuasum habentes, non quiescimus tamen quin frequenter eadem et hortemur, et admoneamus. Nam et in seculi certaminibus non oscitantes et supinos, sed strenuos, et se vltro periculis obiicientes vniuersi hortantur, et plaudunt spectatores.

14.4.7 Illos enim, ac si de eorum victoria penitus desperent, neque possint vllis hortationibus ad virtutem accendi, taciti missos faciunt. Hoc autem in loco non de vobis tantum, qui sobriam vitam agitis, sed de recidentibus, modo emendari voluerint, bene sperare licet.

14.4.8 Quamobrem modo hortando, modo exprobrando, nunc suadendo, nonnunquam laudando omnia et facimus, et adnitimur, vt salutem vestram non negligatis: et quantum in nobis est, nihil omnino praetermittimus.

14.4.9 Nolite igitur nostram de viuendi ratione iniquo animo admonitionem accipere. Non enim ita loquimur, vt vos inertiae accusemus, sed de vobis optime speramus. Neque ad vos duntaxat, sed ad nos qui orationem habemus, haec et loquimur, et loquemur.

14.4.10 Siquidem et nos doctrina, admonitione, consilio indigemus. Nam etsi ipsi sermonem facimus, nihil nobis quoque fieri prohibet. Sermo enim sceleribus obnoxios corripit. Qui autem omni liberi sunt crimine, eos etiam longius abducit.

14.4.11 Neque enim nos sine peccato sumus. Medicinae igitur ars communis est, et remedia omnibus proponit. Cura non communis est, sed fit ad vtentium voluntatem.

14.4.12 Qui vult medicina vti, curatur: qui eam vulneri adhibere negligit, magis laeditur, et torquetur vehementius. Nolimus ergo aegre medicinam ferre, sed laeto animo accipiamus. Licet non paruum dolorem nostrae afferant admonitiones, suauissimus tamen fructus sequetur,

14.4.13 cuius gratia et facimus omnia, et dicimus, vt a plagis et vulneribus quae peccando animae inurimus, liberi ad aeternam vitam euadamus, et Christi praesentia digni efficiamur: neque acerbis et saeuis potestatibus in die illa nos exhibeamus,

14.4.14 sed quae nos ad coelorum possunt assumere haereditatem, deum diligentibus praeparatam: Quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria et imperium cum sancto et viuificante spiritu, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY