PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.8 Quare aput illos hoc erat sanctitas, ab ydolicis erui legibus. Apud nos autem, non ita, sed ut sit sancta et corpore et spiritu, pacem persequimini et sanctimoniam sine qua nullus uidebit deum et persequentes sanctitatem cum timore dei.
CLOSE
Griffolini

14.2.8 Itaque1486/1530: Ita apud illos haec erat sanctitas, ut idolorum leges abiicerent. Apud nos autem: Vt sancta sint, inquit, et corpore et spiritu. Pacem prosequimini et sanctificationem, sine qua nemo uidebit dominum, et perficientes sanctificationem in timore dei.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.8 Ita apud illos haec erat sanctitas, vt idolorum leges abiicerent: apud nos autem, vt sancta sit, inquit, et corpore et spiritu. Pacem prosequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit dominum, et perficientes sanctificationem in timore dei.
CLOSE
Montfaucon

14.2.8 Itaque apud illos haec sanctitas erat, ab idolorum legibus abstinere; apud nos vero non ita; sed, ut sit sancta, inquit, corpore et spiritu. Pacem persequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, et perficientes sanctificationem in timore Dei.