Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XIV (fol.25rb-27ra)
14.1.1 Et plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Prius dicebamus quoniam Iohannes questionem soluens eorum qui debebant aput semet ipsos querere. Vnde Christus postea ad predicationem ueniens prior eo natus est et clarior, induxit quoniam prior me erat.
14.1.2 Et una quidem hec est causa. Ponit autem et secundam rursus, quoniam nunc ait: Non contentus illa. Que uero hec est? De plenitudine eius ait nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Et cum hiis dicit rursus et aliam.
14.1.3 Quam autem hanc? quoniam lex per Moysen data est; gratia et ueritas per Ihesum Christum facta est. Et quid est ait de plenitudine eius nos omnes accepimus? Ad hoc enim interim ducendus est sermo.
14.1.4 Non participabile ait habet donum, sed ipse fons et ipse radix est omnium bonorum: ipsa uita et ipsum lumen et ipsa ueritas. Non in se ipso continens bonorum diuitias, sed et alios uniuersos exfundens eas, et postquam ipsum effuderit manens plenus. In nullo enim minoratus ex ea que ad alios largitione, sed semper irrigans et omnibus hec tradens bona, in eadem manet perfectione.
14.1.5 Quod autem ego fero participabile est; ab alio enim accepi id et paruum quid quod ipse habet est tocius. Et uelut gutta modica ab abyssum ineffabilem et pelagus infinitum. Magis autem neque hoc exemplum representare potest quod temptamus dicere.
14.1.6 Nam guttam quidem a pelago si abstuleris hac ipsa minuisti pelagus et si non apparibilis est minoratio. De fonte uero illo, non est hoc dicere. Sed quantumcumque quis hauriet, manet in nullo.
14.1.7 Ideo oportet maxime, ad illud uenire exemplum. Inbecille quidem et ipsum, et non potes quod querimus representare. Sed tamen magis priore manuducens nos ad intelligentiam propositam nobis nunc.
14.1.8 Supponamus enim esse ignis fontem. Deinde a fonte illo infinitas accendi lucernas. Nonne in eadem manet plenitudine ignis, et postquam distribuitur in tot actionem suam?
14.1.9 Omnibus ubique manifestum est. Si uero in corporibus partibilibus que minorantur ab ablatione inuenitur quid tale, quod et postquam tribuerit aliis ea que a se ipso in nullo leditur, multo magis in incorporea et incorruptibili uirtute illa hoc continget.
14.1.10 Si enim ubi substantia est quod assumitur et corpus et diuiditur et non diuiditur, multo magis cum de actione est sermo, et actione incorporee substantie non decens tale pati. Propterea et Iohannes dicebat: De plenitudine eius nos accepimus. Et coniungit suum testimonium testimonio Iohannis baptiste.
14.1.11 Hoc enim id est ex plenitudine eius nos omnes suscepimus, non precursoris est uerbum, sed discipuli. Quod autem dicit tale est. Ne extimetis ait quoniam nos qui sumus cum eo multo tempore et sale et mensa communicauimus, gratia testamur.
14.1.12 Etenim et Iohannes qui neque uidit eum ante hoc ante commoratus est. Sed tunc solum quando baptizauit eum cum aliis considerans clamabat: Prior me erat.
14.1.13 Hinc et hic omnino suscipiens. Sed et nos omnes duodecim, trecenti, quingenti, tria milia, quinque milia, multa Iudeorum, decem milia omnis plenitudo fidelium, et eorum qui tunc et eorum qui nunc et rursus futurorum, de plenitudine eius accepimus. Quid autem accepimus? Gratiam pro gratia ait. Pro quaquam? Pro ueteri nouam.
14.1.14 Sicut enim erat iusticia, et iusticia secundum iusticiam enim ait que est ex lege existens sine querela et fide, de enim ait in fidem, et adoptio et adoptio, quorum adoptio ait et gloria et gloria? Si enim quod euacuatum est per gloriam, multo magis quod manet in gloria, et lex et lex.
14.1.15 Lex enim ait spiritus, et uite liberauit me et cultura. Quorum cultura ait? Et rursus: Spiritu deum colentes, et testamentum. Disponam enim vobis testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus uestris. Et sanctificatio et sanctificatio, et baptismum et baptismum, et sacrificium et sacrificium, et templum et circumcisio. Ita et gratia et gratia.
14.1.16 Sed illa quidem ut typi, hec uero ut ueritas. Et qui uocationem quamdam sed non in uocationem, custodientia. Quia et qui in typis et qui in ymaginibus et in coloribus ab hiis per nigrum colorem caracterizatur, homo dicitur.
14.1.17 Et qui suscepit colorum ueritatem, et in statuis et aurea lutea, statua nuncupatur. Sed hoc quidem ut typus, illud uero ut ueritas.
14.2.1 Ne igitur quasi a nominum communione ydemptitatem rerum existimes, sed neque alienationem. Si enim typus erant, non erant aliena a ueritate. Si uero umbriam custodiebant, minora ueritate erant. Quod igitur est medium horum omnium?
14.2.2 Vultis superueniamus unum aut duo predictorum scrutantes? Ita enim et alia nobis erunt manifesta et uidebimus omnes quod illa quidem puerorum erant doctrine. Hec autem magnorum et nobilium unorum et illa quidem ut hominibus, hec uero ut angelis promulgabantur. Vnde igitur faciemus principium? Vultis ab ipsa adoptione?
14.2.3 Quid igitur est medium huius et illius? Illa uerbi erat honor, hic uero et res sequitur. Et de illa quidem ait: Ego dixi estis, et filii excelsi omnes. De hac uero? quoniam ex deo nati sunt. Qualiter et quomodo?
14.2.4 Per lauachrum regenerationis spiritus sancti. Et illi quidem post filiorum nuncupationem, adhuc spiritum seruitutis habebant. Serui enim manentes, ita uenerabantur uocatione hac. Nos autem liberi facti tunc non nomine sed re, honorem suscipimus. Ex hoc Paulus ostendens dicebat: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed suscepistis spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater.
14.2.5 Generati enim desuper et ut utique diceret: Quis et elementati, ita uocati sumus filii, et sanctificationis modum si quis didicerit, quis quidem hic, quis uero ille, multam uidebit et hic rursus differentiam. Nam illi quidem cum non ydola colebant, neque fornicabanturn, neque adulterabantur, hoc uocabantur nomine.
14.2.6 Nos autem non in horum abstinentia sed in maiorum acquisitione sumus sancti et primum quidem ab ipsa spiritus sancti superaduentione, hoc potimur dono spiritus. Deinde uero et ex conuersatione, multum maiori Iudaica.
14.2.7 Et quoniam non glorificatio sunt hec uerba, audi illi quidem quid ait: Non timebitis. Non circumpurgabitis filios uestros quoniam populus sanctus estis.
14.2.8 Quare aput illos hoc erat sanctitas, ab ydolicis erui legibus. Apud nos autem, non ita, sed ut sit sancta et corpore et spiritu, pacem persequimini et sanctimoniam sine qua nullus uidebit deum et persequentes sanctitatem cum timore dei.
14.2.9 Non enim sufficit hoc, id est sanctus nomen, in omnibus de quibus utique dicitur eandem intelligentiam representare, quia et deus sanctus dicitur, sed nouit nos quando denique audiui uocem hanc a seraphin cantatam prophetam, inde quid ait: Heu, michi miser ego quoniam homo existens et inmunda labia habens, in medio populi inmunda labia habentis, ego habito.
14.2.10 Et nimirum sanctus et mundus erat, sed ad supernam nos comparati sanitatem in mundi sumus. Sancti et angeli sancti et archangeli et ipsa seraphin et cherubin et hac sanctitate maior est que dei est, et differens sicut et ad nos, ita et ad eas que super nos sunt uirtutes;
14.2.11 licebat et omnibus aliis superuenire, sed uideo sermonem hunc, in longitudinem multam extensum. Ideo ultra cessantes procedere nobis dimittimus que relinquntur tractare. Licet enim et uobis secundum domum colligentibus, conspicere differentiam et reliquis similiter superuenire.
14.2.12 Da enim ait sapienti occasionem, et sapientior erit. Nobis autem neccesarium rursus tangere consequentiam. Cum dixisset de plenitudine eius nos omnes accepimus. Induxit et gratiam pro gratia. Ostendens quoniam et gratia Iudei saluabantur.
14.2.13 Non enim ideo superhabundantes estis quia multiplicati estis uos ait. Sed propter patres uos elegi. Si igitur non ex propriis directionibus electi sunt a deo, manifestum est quoniam gratia hoc potiti sunt honore. Sed et nos gratia omnes salui sumus, sed non similiter. Non enim in eisdem, sed multo maioribus et excelsioribus.
14.2.14 Non igitur talis in nobis gratia. Neque enim utique solum peccatorum remissio nobis data est, quia secundum hoc communicamus illis. Omnes enim ait peccauerunt, sed et iusticia et sanctimonia et adoptio et spiritus sancti gratia uehementior multum et copiosior.
14.2.15 Per hanc gratiam facti sumus deo diligibiles, non adhuc solum ut serui, sed et ut filii et ut amici. Et propterea ait gratiam pro gratia. Etenim ipsa que sunt legis, gratie erant et ipsa generari nos ex non entibus. Non enim directionibus non preexistentibus hanc accepimus retributionem. Qualiter enim qui neque eramus?
14.2.16 Sed deo uerbique beneficium incipiente. Non generari uero solum non ex entibus, sed et generatos confestim discere que sunt facienda, et hanc in natura accipere legem, et hoc id est conscientie iudicium, non corruptibile nobis imposuisse eum qui nos fecit gratie fuit maxime et clementie ineffabilis;
14.2.17 sed et hoc id est legem hanc corruptam restaurare perscriptam gratie fuit. Consequens enim erat qui semel datum mandatum calcerarunt, cruciari et torqueri. Quod autem factum est, non hoc fuit sed rursus directio et remissio, non debita sed a misericordia et gratia data.
14.2.18 Quoniam et gratie fuit et misericordie, audi quid ait Dauid, faciens misericordias dominus et iustitiam omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit uias suas Moysi, filiis Israel uoluntates suas. Et rursus, benignus et rectus dominus, propterea legem ponet in uia peccantibus.
14.3.1 Misericordie igitur equidem et miserationum et gratie legem suscipere. Propterea cum dixisset gratiam pro gratia, adhuc feruentius decertans magnitudini eorum que data sunt inducit, dicens: Lex per Moysen data est; gratia et ueritas per Ihesum Christum facta est.
14.3.2 Vidistis qualiter quiescibiliter et paulatim uno uerbo, et baptista Iohannes et discipulus ad altissimam auditores inducunt cognitionem. Prius humilioribus exercitantes.
14.3.3 Nam quidem ille ad se ipsum comparans eum qui incomparabiliter omnes supereminet, ita eius post hec ostendit supereminentiam, dicens: Qui ante me factus est, deinde inducens hoc id est, prior me erat.
14.3.4 Hic autem illo quidem multo maius fecit. Dignitate uero unigeniti minus. Non enim ad Iohannem sed ad eum qui illa magis in admiratione apud Iudeos facit comparationem Moysen. Dico: Lex enim per Moysen data est; gratia et ueritas per Ihesum Christum facta est.
14.3.5 Et considera prudentiam. Non persone facit scrutationem. sed rerum. Hiis enim demonstratis multam maioribus ex necessitate et indeuotos conueniens est accipere sententiam, et suspitionem de Christo quod potior Moyse.
14.3.6 Cum enim introrumque testantur que nullam habent suspitionem quasi ad gratiam alicuius uel odium hoc faciant inaltercabilem et indeuotis indicationem hanc representant.
14.3.7 Qualescumque enim eas disposuerint qui fecerunt, tales manent apparentes. Ideo maxime omnium insuspicabile est id quod ab hiis testimonium.
14.3.8 Et uide qualiter non honerosam facit collationem et aput imbecilliores. Non enim construit sermone eminentiam sed a nominibus nudis, differentiam ostendit, gratiam et ueritatem opponens legi, et hoc id est facta est, huic id est data est.
14.3.9 Multum est autem medium alterutrorum. Nam hoc quidem et ministrantis erat, id est data est accipientis ab alio et dantis hiis quibus iussus dare. Hoc autem id est facta est gratia et ueritas regis est, cum potestate omnia dimittentis peccata, et ipsius construentis donationem.
14.3.10 Ideo dicebat: Dimittuntur peccata; et rursus: Ut autem sciatis, quoniam potestatem habet filius hominis dimittendi peccata in terra, dicit Paralitico. Cum erectus fueris tolle lectum tuum et uade in domum tuam.
14.3.11 Vides qualiter gratia fit per eum? Vide et ueritatem. Igitur gratiam quidem et hec et que secundum latronem et baptismatis donum, et adoptio que per spiritum nobis datur, demonstrant et alia multa.
14.3.12 Veritatem autem planius sciemus, si typos didicerimus. Eas enim que in nouo debebant perfici testamento, dispensationes preassumentes prescripserunt typi, ut typi. Veniens autem perficit eas Christus.
14.3.13 Videamus ergo et typos in paucis. Neque enim omnes tractare typos, huius est temporis. Ex hiis autem que proponam quedam discentes, et reliqua scietis. Vultis igitur ab ipsa Christi passione incipiemus?
14.3.14 Quid igitur ait typus? Accipite agnum secundum donum et sacrificate et facite ut iussit, promulgauit Christus autem non ita. Non enim iubet hoc fieri? Sed ipse fit. Sacrificium se ipsum et offerens oblationem patri.
14.4.1 Vide qualiter typus datus est per Moysen. Veritas autem facta est per Christum. Rursus in monte Syna Amalechitis debellantibus Hebreos, manus quidem firmabantur Moysi eleuate ab Aaron et Ur, alterutrimque stantibus. Christus autem adueniens, ipse per se ipse manus tendens habuit in cruce.
14.4.2 Vides qualiter typus quidem dabatur, ueritas autem fiebat? Rursus lex dicebat. Maledictus omnis qui non manet in omnibus que scripta sunt in libro hoc. Gratia uero quid ait? Venite ad me omnes qui laboratis et honerati estis, et ego uos quiescere faciam. Et Paulus: Christus nos redemit ex maledictione legis factus pro nobis maledictio.
Morale xiiii. Conuersio uirtuose uite, et differentia eorum que dantur et Iudeis karismatum et quod dolendum eis qui interpellantur de recta uita.
14.4.3 Quia igitur tanta uoluptati sumus gratia et ueritate deprecor ne propter magnitudinem doni fiamus pigriores. Quanto enim maiori digni facti sumus honore, tantum et amplioris uirtutis sumus debitores.
14.4.4 Nam qui quidem parua beneficia accepit, et si parua demonstrauerit, non tanta indignatione dignus est. Qui uero ad supernum honoris uerticem peruenit uel ascendit deinde terrestria et humilia demonstrat, multo maiori supplicio erit dignus.
14.4.5 Sed ne fiat de uobis talia suspicari umquam. Confidimus enim in domino quoniam animas ad celum euolare fecistis uestras, et a terra erexistis, et in mundo existentes, non que sunt mundi tractantes;
14.4.6 sed tamen et confidentes, non cessabimus continue eadem deprecantes. Quia et in hiis que deforis sunt agonibus non eos qui reciderunt, et resupini iacent, sed eos qui agunt. Et qui adhuc currunt, omnes inspectores hortantur.
14.4.7 Nam et illis quidem ut inutiliter laborantes, et nequeuntes per deprecationem eos erigere abscissos omnino a uictoria ita cessant detestantes, hic autem non in uobis solum qui uigilatis, sed et in recidentibus si uoluerint transmutari, est aliquod expectare benignum.
14.4.8 Ideoque omnia agimus deprecantes, increpantes, laudantes, hortantes ut uestram negociemur salutem. Ne igitur continua ea que de conuersatione grauemini admonitione.
14.4.9 Non enim pigritiam condempnantium sunt ea que dicuntur de uobis, sed benignam uehementer de uobis spem habetium. Non ad uos autem solum, sed et ad nos qui dicimus hec dicuntur et dicentur.
14.4.10 Etenim et ipsi eadem indigemus doctrina. Et si enim a nobis dicantur, sed et ad nos nichil prohibet hec dici. Nam hunc quidem inueniens obnoxium esse sermo, dixerit. Alium uero extra noxam et erutum inueniens, ualde longe rursus abduxit.
14.4.11 Neque enim ipsi a peccatis sumus mundi. Medicina igitur communis est et nostra pharmachia, omnibus preiacent. Curatio non de reliquo non communis est, sed ab eorum qui utuntur electione fit.
14.4.12 Ideoque ei quidere qui decenter tractauit, pharmacum profuit ad curationem. Qui uero non imposuit id ulceri, maius fecit malum et in difficillimum euertit finem. Ne igitur doleamus si medela nobis porrigatur, sed multo magis letemur. Et si amaros fert dolores doctrine disciplina; multum enim delectabilissimum nobis pastor monstrabit fructum.
14.4.13 Omnia igitur ad hec agamus et dicamus, ut puri a uulneribus et plagis quas peccati dentes imponunt anime, in seculum habeamus illud ut digni uisitatione effecti Christi non punitiuis et abscissinis uirtutibus secundum diem tradamur illam;
14.4.14 sed uirtutibus que possunt ad hereditatem nos inducere celorum que preparata est hiis qui diligunt eum. Qua fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum amen.