PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.5 Generati enim desuper et ut utique diceret: Quis et elementati, ita uocati sumus filii, et sanctificationis modum si quis didicerit, quis quidem hic, quis uero ille, multam uidebit et hic rursus differentiam. Nam illi quidem cum non ydola colebant, neque fornicabanturn, neque adulterabantur, hoc uocabantur nomine.
CLOSE
Griffolini

14.2.5 Generati nanque a deo, et ut uere dici potest, formati, ita1530: itaque uocati sumus filii. Sed si santificationis modum et hunc et illum consyderabimus, multam in hac quoque parte depraehendemus differentiam. Illi enim cum idola non colebant, neque fornicabantur, neque adulterium committebant, hoc nomine appellabantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.5 Generati nanque a deo, et vt vere dici potest, formati, ita vocati sumus filii. Sed si sanctificationis modum et hunc, et illum considerabimus, multam in hac quoque parte deprehendemus differentiam. Illi enim cum idola non colebant, neque fornicabantur, neque adulterium committebant, hoc nomine appellabantur:
CLOSE
Montfaucon

14.2.5 Generati namque superne; et, ut ita dicam, reformati, sic vocati sumus filii. Sanctitatis vero modum si quis didicerit, quis hic, quis ille, multam hic quoque differentiam videbit. Illi namque quando idola non colebant, cum nec fornicabantur, nec moechabantur, hoc vocabantur nomine.