14.4.10 Etenim et ipsi eadem indigemus doctrina. Et si enim a nobis dicantur, sed et ad nos nichil prohibet hec dici. Nam hunc quidem inueniens obnoxium esse sermo, dixerit. Alium uero extra noxam et erutum inueniens, ualde longe rursus abduxit.
14.4.10 Siquidem et nos doctrina, admonitione, consilio indigemus. Nam et si ipsi sermonem facimus, nihil nobis quoque fieri prohibet. Sermo enim sceleribus obnoxios corripit. Qui autem omni liberi sunt crimine, eos etiamB: et longius abducit.
14.4.10 Siquidem et nos doctrina, admonitione, consilio indigemus. Nam etsi ipsi sermonem facimus, nihil nobis quoque fieri prohibet. Sermo enim sceleribus obnoxios corripit. Qui autem omni liberi sunt crimine, eos etiam longius abducit.
14.4.10 Etenim nos quoque hac egemus doctrina: etiamsi enim a nobis dicantur, nihil tamen vetat quominus haec nos etiam attingant. Sermo namque peccatis obnoxium corrigit; probum vero ac scelere vacuum ab eo longius abducit1862: adducit.