14.3.12 Veritatem autem planius sciemus, si typos didicerimus. Eas enim que in nouo debebant perfici testamento, dispensationes preassumentes prescripserunt typi, ut typi. Veniens autem perficit eas Christus.
14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus. Futuras enim dispensationes in nouo testamento consumari figurae primum, ut figurae annuntiarunt, quas1470: quasi Christus suo consumauit aduentu.
14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus: futuras enim dispensationes in nouo testamento consummari, figurae primum vt figurae annunciarunt, quas Christus suo consummauit aduentu.
14.3.12 Veritatem autem manifestius intelligemus, si figuras didicerimus. Nam quae in novo Testamento dispensanda erant, figurae prius ut figurae descripserant, Christus autem veniens consummavit.