14.3.11 Vides qualiter gratia fit per eum? Vide et ueritatem. Igitur gratiam quidem et hec et que secundum latronem et baptismatis donum, et adoptio que per spiritum nobis datur, demonstrant et alia multa.
14.3.11 Vides quomodo gratia per eum facta sit? Vide et ueritatem. Gratiam quidem, et quae modo diximus, et erga latronem benignitas et baptismatis, et spiritus sancti dona, et alia item plurima nobis ostendunt.
14.3.11 Vides quo modo gratia per eum facta sit? vide et veritatem. Gratiam quidem, et quae modo diximus, et erga latronem benignitas, et baptismatis et spiritus sancti dona, et alia item plurima nobis ostendunt.
14.3.11 Viden’ quomodo gratia per eum fiat? Veritatem quoque vide. Gratiam igitur, et haec et quae ad latronem spectant, et baptismatis donum, et Spiritus gratia per ipsum data ostendunt; necnon alia plurima.