PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.4 Non participabile ait habet donum, sed ipse fons et ipse radix est omnium bonorum: ipsa uita et ipsum lumen et ipsa ueritas. Non in se ipso continens bonorum diuitias, sed et alios uniuersos exfundens eas, et postquam ipsum effuderit manens plenus. In nullo enim minoratus ex ea que ad alios largitione, sed semper irrigans et omnibus hec tradens bona, in eadem manet perfectione.
CLOSE
Griffolini

14.1.4 Non habet, inquit, donum participabile. Sed ipse fons est, et radix bonorum omnium, ipse uita, ipse lux, ipse ueritas, non in se ipso bonorum diuitias continens, sed in uniuersos diffundens, quibus diffusis plenusF/1486: plenius permanet, neque aliorum satietate minuitur, sed diuitias suas elargitur semper uberius, cumque omnes his bonis impartiat, in eadem permanet perfectione.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.1.4 Non habet, inquit, donum participabile, sed ipse fons est, et radix bonorum omnium: ipse vita, ipse lux, ipse veritas, non in seipso bonorum diuitias continens, sed in vniuersos diffundens, quibus diffusis plenus permanet, neque ex eo quod aliis suppeditet, minuitur, sed diuitias suas elargitur semper vberius: cumque omnes his bonis impartiat, in eadem permanet perfectione.
CLOSE
Montfaucon

14.1.4 Non habet, inquit, doni erogandi consortem; sed ipse fons, ipse radix est bonorum omnium, ipsa vita, ipsa lux, ipsa veritas, qui bonorum divitias non in se retinet, sed in alios omnes effundit; et postquam effudit, plenus remanet, nihil minus habens postquam aliis elargitus est, sed semper scaturiens, et aliis bona impertiens, in eadem manet perfectione.