PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.1.9 Omnibus ubique manifestum est. Si uero in corporibus partibilibus que minorantur ab ablatione inuenitur quid tale, quod et postquam tribuerit aliis ea que a se ipso in nullo leditur, multo magis in incorporea et incorruptibili uirtute illa hoc continget.
CLOSE
Griffolini

14.1.9 Sane perspicuum est. Quod si in corporibus, quae in partes diuidi possunt, et per ademptionem partium minora fiunt, aliquid huiuscemodi inuenitur, ut post sui communicationem nullam diminutionem accipiant, quanto magis in incorporea et immortali illa potentia hoc contigerit?B/1470/1486: contigerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.1.9 Sane perspicuum est. Quod si in corporibus quae in partes diuidi possunt, et per ademptionem partium minora fiunt, aliquid huiuscemodi inuenitur, vt post sui communicationem nullam diminutionem accipiant: quanto magis in incorporea et immortali illa potentia hoc contigerit?
CLOSE
Montfaucon

14.1.9 Id nemini non notum est. Quod si in corporibus divisibilibus, quae per ademtionem minuuntur, quidpiam simile reperitur, quod postquam aliis quae sua erant indidit, nihil tamen minuitur, multo magis in incorporea et immortali illa potentia hoc continget.